» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #120

Ioannes DANTISCUS do Fabian von LUSIAN (LUZJAŃSKI)
Augsburg, 1516-11-19


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1594, s. 323-324
2kopia język: łacina, XX w., B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), k. 51r-v
3regest z ekscerptami język: łacina, angielski, XX w., CBKUL, R.III, 32, Nr 519

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

BCz, 1594, p. 324

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Fabiano Dei gratia episcopo Varmiensi, domino gratiosissimo.

BCz, 1594, p. 323 Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime. Humillimam commendationem.

Quod tanto tempore nihil litterarum ad Paternitatem Vestram Reverendissimam dederim, non fuit aliud in causa, quam quod incertus, occupatus negotiis serenissimi domini mei et caesareae maestatis hinc inde vagabar, unde oportunum tabellarium non offendi. Dabit igitur tam longo meo silentio Paternitas Vestra Reverendissima veniam, impraesentiarum autem, dum Achatius de Trenk huc appulisset, non potui me continere, quin scriberem, licet cum oratoribus[1] caesareae maiestatis de omnibus uberius scribere decreverim. Qui prope diem hinc ad serenissimum dominum nostrum in re Moscica ac etiam nostra Prutena ituri sunt. Praesentibus meis credere non admodum ausi omnia, ideo distuli. Caesarea maiestas, quam mihi indies clementiorem experior, unacum serenissimo domino nostro vult, ut in hac aula perseverem, utetur etiam, prout nuper mihi dixit, brevi iterum in his, ut an(te), opera mea. Superanda omnis fortuna ferendo est. Dabit Deus his meis aerumnis aliquando finem.

In fatis mihi esse reor, quod patria, quod Dominis, praesertim Paternitate Vestra Reverendissima per tantam locorum intercapedinem carere debeam. Gaudeo me non esse ut aspalacus[2], qui nusquam nisi in Boetia, ubi nascitur, vivere potest. Quocumque advenio, mihi patriam esse oportet. Achatius mihi retulit de quodam Valentino qui contra me citationes ob canonicatum obtinuit. Confido Paternitas Vestra Reverendissima tuebitur partes meas, ego hic quid in his mihi faciundum est. Qui de omnibus incertus sum, nescio, pergat Dominatio Vestra Reverendissima, prout cepit, negotium hoc meum, et pecuniis si necesse fuerit, et suo patrocinio, promovere. Spero me futurum si non meliorem, tamen in omnibus fideliorem Ecclesiae et Dominationis Vestrae Reverendissimae servitorem, quaecumque pro me exposuerit, dum redibo, cum summa animi gratitudine reddam, et me semper habebit eum, sicut coram, et per multas meas litteras pollicitus sum. Nec etiam dubito, immo mihi iam persuasi, quod Paternitas Vestra Reverendissima me, ut coepit, gratia et favore suo prosequetur in eadem omnis spes mea dependet etc.

In fine litterarum semper consuevimus nova quaedam annectere. Ut consuetudini satisfaciam, me brevibus absolvam: Caesar hinc ivit, et prope et circum suis studet venationibus, venatusque est denuo regem Angliae, Heluetios, Hispanos, ac alios qui complices sui sunt, non deerunt ei pecuniae, nec gentes, Veronam cum magna sua laude, paucis peditibus, Gallis et Venetis in turpem fugam versis, conservabit, et futuris mensibus maiora molietur, speramusque omnes, quod omnia pro votis suae Maiestati succedent, cum aliis litteris omnia latius, videbit scio tantum meum, quo me subscripsi titulum Paternitas Vestra Reverendissima, et ideo ut videret, me enim ipsum rideo, subscripsi.

Commendo me supliciter Paternitati Vestrae Reverendissimae.

Dat(ae) or Dat(um)Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um) Augustae, XIX Novembris Anno 1516.

Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae humillimus Ioannes Flaxbinder Dantiscus iuris utriusque doctor, poeta laureatus, eques auratus, serenissimi Poloniae regis nuntius et secretarius apud caesaream maiestatem

[1 ] After the Congress of Vienna (1515) Christoph Rauber was supposed to go on a mission from Emperor Maximilian I to Moscow. Because he kept delaying his departure and Dantiscus kept insisting the envoys should leave as soon as possible, the mission was ultimately entrusted to Herberstein.

[2 ] Por.: Aspalacus est animal, quod sola Boeotiorum terra fert. A qua translatum statim perire dicunt. Frequens est tamen apud Orchomenios. Ravisius, Johannes: Cornucopiae Io. Ravisii Textoris epitome: quae res quibus orbis locis abunde proveniant, alphabetico ordine complectens. Lyon: Seb. Gryphius, 1560, p. 15 Aspalacis Animalibus.