List #1217
Piotr TOMICKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1534-08-19
odebrano [1534]-09-01 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo et honrando
Reverendissime [in] Christo Pater et domine, frater et amice carissime ac honrande
Multis ante diebus litteras a Dominatione Vestra accepi, quas servitor meus Albertus Lubowiczki ab illa mihi reddidit, quibus quod hucusque non respondi, non aliud causam praebuit, quam eorum exspectatio, quae Dominatio Vestra se ad me scripturam paulo post promiserat, cum nuntius eius, quem in aula regia habebat, rediisset. Ad haec aegritudo mea non parum impedimenti adiecit, quae cum mihi nimium per duos integros menses molesta esset et animum simul cum corpore comminutum et imbecillem reddidisset, sollicitum me esse de officiis et negotiis amicorum non permisit. Quamobrem a Dominatione Vestra plurimum rogo, ut silentium hoc meum non aliter, quam res est, interpretari et boni consulere velit.
Ex exemplis litterarum, quas regia et reginalis maiestas ad Vestram Reverendissimam Dominationem scripsit, eadem, quae Dominatio Vestra notavit, ego perspexi et quantum mihi iucunda est maiestatis regiae erga Dominationem Vestram Reverendissimam declarata pietas et clementia, tantum ex contrario molesta est et gravis reginalis maiestatis austeritas, quae tamen, quoniam subito nata et conciliata est, nimis diuturna esse non poterit. Nam heroinarum ista est irascendi consuetudo, quod cum praecipiti indignatione incendantur et excandescant, illam paulo post vel remittant, vel oblivioni tradant, quo non diversum Dominationi Vestrae Reverendissimae cum reginalis maiestatis exacerbatione successurum confido.
De domino etiam archiepiscopo Gnesnensi, cuius animus immitis erga Dominationem Vestram videtur esse factus, futurum confido, quod ad pristinam benevolentiam et favorem cum Dominatione Vestra Reverendissima redire et displicentiam, qua utebatur, in amorem et caritatem commutare dignabitur. Qua in re ego et hortatoris et intercessoris officium apud suam dominationem reverendissimam subibo et facile spero me pro ea, quae mihi cum dominatione sua reverendissima intercedit coniunctione, eius animum erga Dominationem Vestram Reverendissimam ita compositurum, ut qui videbatur aliquid contra Dominationem Vestram facere, ille sit deinceps in omnibus eius commodis auxiliator praecipuus futurus. Haec tantummodo, quae ad calculum accepti et expensi attinent, Dominatio Vestra Reverendissima leniter et non nimis exacte, ut vetus eius liberalitas suadet, cum dominatione sua reverendissima transigere curet, pluris faciens tanti viri coniunctionem, quam de paucis nummis controversiam et litem. Nolo tamen, ut propterea illi, qui dives et abundans est, quidquam de suo Dominatio Vestra Reverendissima remittat.
Exemplum litterarum, quibus maiestas regia dominis consiliariis Prussiae respondere dignata est, citra fatigationem legi. Nam et breve erat, et nullum meditandi argumentum in se continebat. Hoc vero, quod de domini Costka negotio suspensum est, non satis videtur mihi communibus istis rationibus consultum esse. Nam et ipse, quod Dominatio Vestra Reverendissima veretur, metuo, ne, quod unico nunc verbo maiestas regia absolvere et declarare potuisset, multis postea rem tractare et componere, si cicatrix refricetur, cogatur. Qua in re quidcumque ego efficere et persuadere pro communi istius reipublicae bono apud maiestatem suam potuero, id et libenter et officiose sum facturus. Hoc tantummodo mihi Dominatio Vestra Reverendissima significare velit, qua ratione domini consiliarii malint maiestatem regia[m]id negotii diffinire, an ut Costka petat sibi ignosci secundum formulam sibi praescriptam, an vero, ut pronuntiet maiestas sua dicta et facta ipsius Costka honori et existimationi dominorum consiliariorum terrarum Prussiae nunc et deinceps nihil detrahere posse ac debere. Cum enim ego de voluntate dominorum factus ero certior, ad eam me intercessione et consiliis meis accommodare curabo.
Insperata maiestatis regiae aegritudo magnam ubique in animis hominum perturbationem concitaverat. Nam et intempestive reipublicae rationibus, infirme quiescentibus, supervenisse noscebatur et periculosior, quam verum erat, extitisse nobis nuntiabatur. Sed haec perturbatio versa est facile nobis in gaudium, cum iam facti sumus certiores maiestatem suam integre pristinae valetudini restitutam esse, quam illi diuturnam et suavem, ac iucundam Deus Optimus Maximus tribuere dignetur.
De perscriptis his, quae in Dania et Holsatia, et apud Lubecenses geruntur, magnas ago Dominationi Vestrae Reverendissimae gratias, ea enim a nemine ita apte et copiose mihi, sicut a Dominatione Vestra Reverendissima scripta sunt, declarari solent. De quibus quidem etsi nos sollicitos esse non fuerit necessarium, si motus istos in illo loco perimi et extingui, in quo sunt exorti, certo scire possimus et malum hoc vicinum ad nos per occasionem transferri et derivari non metueremus, verum cum et Dominatio Vestra Reverendissima ad me et illustrissimus dominus dux Prussiae ad maiestatem regiam ita scribat, quod periculum sit ex illorum vicinorum dissensionibus et aperta dimicatione metuendum, de qua re iam maiestas regia ad nos consiliarios suos per litteras retulit et consilium a nobis poposcit, non inutile videtur mihi Dominationis Vestrae consilium, quod de nuntiis mittendis et litteris in ea re ad principes obsidionis Lubecensis per maiestatem regiam scribendis mente concepit. Qua in re ego maiestati suae consilium meum ei non dissimile dare et perscribere decrevi et similiter de civitatis Gdanensis ratione id perscribere, quod Dominatio Vestra Reverendissima pro bono maiestatis regiae et istius reipublicae prudenter monet. Et tametsi meminisse mihi videor maiestatem regiam verbo Gdanensibus ad eorum postulationem permisisse, quod oneratura non sit eorum rationes statuti illius exsecutione, quod de iure iurando ab his, qui primum ad magistratum promoti vel subrogati fuerint, in praesentia consiliariorum Prussiae praestando, editum est, cum tamen non satis fide his, quae ad retinendum in officio illius civitatis statum pertinent, provideant, permissionem suam maiestas regia procul dubio revocare et ut futuris periculis occurratur, statutum, quo uti desiderant, in observationem reducere dignabitur.
Quod a me et illustrissimus dominus dux in Prussia per litteras postulavit et Dominatio Vestra Reverendissima poposcit, ut maiestati regiae finium inter se et ducatum Lithuaniae constituendorum negotium commendarem, hoc ego pro mea in illustrissimam dominationem suam observantia sum perquam libentissime facturus. Verum si in mora periculum non foret, commodius et utilius ei rei consuli posse putarem, si id pro desiderio illustrissimae dominationis suae ex conventu regni proxime futuro ad maiestatem regiam nuntiaretur et communi omnium nomine pro illustrissima dominatione sua intercederetur. De quo tamen quid Dominationi Vestrae Reverendissimae videbitur, mihi sententiam suam perscribere non gravetur. Nam si forte longum videbitur ad conventum id negotii diferre, ego partes meas, quanto [m]agis potero, ad promovenda illustrissimae dominationis suae negotia accommodare curabo.
Legi libenter, quod Dominatio Vestra Reverendissima scripsit illustrissimum dominum ducem in Prussia conventurum esse brevi cum illustri domino marchione ob tractanda pacta connubii inter illustrissimam filiam maiestatis regiae primogenitam et ipsum dominum marchionem futuri. Illius enim illustritati et elocationem celerem, et maritum honestum et egregium ex animo faveo et pro virili mea adesse semper his consiliis volo, quae in desponsanda illa meliora quaeri et amplecti possunt.
Negotium Varmiense eodem amore et affectu, quo illud agere incepi, promovere etiam deinceps sum paratus et nihil equidem operae et impendii sum praetermissurus, quod in Dominationis Vestrae honorem ac commodum verti et cedere posse intelligam. Nunc cum ita Dominationi Vestrae visum est expedire, ut domino Ioanni a Verden tractatio negotii eius Varmiensis committatur, ego confidens illum id ex commodo Dominationis Vestrae Reverendissimae curaturum, litteras ad illum scripsi et rogavi, ut quam diligentissime possit, rem et ageret, et conficeret, sed tamen, ut etiam his modis et ingeniis aggrediatur, quos illi Dominatio Vestra Reverendissima praescriberet. Quare Dominationis Vestrae Reverendissimae erit officii illum de omnibus, quae sub meo nomine de se agi velit, certiorem facere et instructionem illi aptam et accommodatam transmittere, unde et ordiri, et persequi negotium debeat.
Mitto autem Dominationi Vestrae Reverendissimae exemplum litterarum, quas domino Tidemanno Gise scripsi, quae si videbuntur aliquid in se habere argumenti, quod ad rem serviat, domini Ioanni a Verden illud communicare Dominatio Vestra Reverendissima curabit et [ra]tionibus suis, ut melius commodiusque noverit, prospiciet. Ego enim omnia, quae videbuntur et dicenda, et facienda nomine meo, rata atque grata habeo.
Dominum Costkam non puto amplius Dominationi Vestrae molestum fore, iam enim cognovisse illum arbitror, quod insolens cum consiliariis controversia maiestati regiae non sit grata. De domino autem Dzialinski, homine alioqui aulico et bene morato, res erit nobis facilior, ego enim illum scriptis et persuasione mea traham in amicitiam et obsequium Dominationis Vestrae Reverendissimae, modo et illa in eo reconciliando deesse sibi nolit.
Ego iam, Deo sit gratia, valeo meliuscule et spero in dies me valetudinem pristinam et vires firmiores recuperaturum, de quo utcumque successerit, Dominationi Vestrae Reverendissimae posthac scribam, cuius benevolentiae et amori fraterno me commendo et ut Deus Omnipotens longam illi vitam et valetudinem rectam tribuat, ex animo opto.
Datae Cracoviae, die XIX-a Augusti anno Domini M-o D-o XXXIIII-to.
Vestrae Reverendissimae Dominationis Petrus episcopus Cracoviensis et vicecancellarius subscripsit