Redditae mihi sunt ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae, in quibus se excusat primum, quod tam longo temporis intervallo nihil meis litteris decima nona Augusti a me datis responderit, deinde alia via rem adgrediendam esse scribit, ut in negotio Varmiensi voti sui compos effici queat iterum esse ex amicorum atque eorum prudentium virorum consilio litteras ad reverendissimum ⌊dominum Varmiensem⌋ a ⌊maiestate regia⌋ impetrandas, quibus maiestas sua persuadere ei conaretur, ut Reverendissimam Dominationem Vestram in coadiutorem sibi deligeret, ita tamen, ut quoad ille viveret, fructus ex bonis episcopatus integros ille perciperet, teruncio ex illis uno non detracto, aut hanc esse, aut nullam aliam ad locum eius perveniendi rationem.
Excusatione, qua utitur Reverendissima Dominatio Vestra nihil opus erat, nam et nulla potest esse litterarum intermissio tam diuturna, ut interrumpat iter amoris nostri, et facile ipse coniciebam, non nisi graves aliquas causas, quas postea ex litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae cognovi, fuisse, quibus adducta Reverendissima Dominatio Vestra paulo mihi serius rescriberet.
Consilium vero, quo se Varmiensem episcopatum assequi posse sperat, mihi quidem vehementer probaretur, si is, quem animo suo proponit, eius exitus futurus esset, sed si quid in me iudicii est, quantum certis quibusdam ex coniecturis colligere licet, longe aliter haec casura existimo atque nos putamus. Nam et apud regiam maiestatem nulla ratione id obtineri posse credo, ea de re ut scribat iterum, in cuius petitione repulsam semel iam passa est, personae id et dignitatis suae esse negabit, praecipue cum
natura quoque illius et consuetudo vehementer ab eo abhorreat, quemquam ut cuiquam coadiutorem esse patiatur. Memoria teneo a magnis id aliquoties viris in ⌊regno⌋ nostro tentatum esse neque tamen ullis umquam machinis animum ⌊maiestatis regiae⌋ expugnari potuisse, ut coadiutorem aliquem alicui esse vellet. Atque ut id a ⌊maiestate regia⌋ optatum feramus, tamen (licet nobis sperare, quae volumus, ita enim sunt ingenia hominum, ut quae volunt maxime, eadem sperent maxime) obfirmatior mihi videtur reverendissimi ⌊domini Varmiensis⌋ voluntas, quam ut ullis regiis persuasionibus aut etiam precibus de ea se deici sententia patiatur, qua semel sibi imperavit ad coadiutorem sibi aliquem constituendum assensum suum nequaquam praebere.
Quid igitur nobis erit faciendum? Non est clam Reverendissimam Dominationem Vestram me semper fuisse et fautorem, et adiutorem honoris et dignitatis vestrae neque prius quicquam habuisse, quam ut pro virili mea rationibus illius semper consulerem, ne nunc quidem velim esse mei dissimilis, sed certe mea ipsius si res ageretur, aliud quod darem consilii, reperirem nihil, quam ut ab ista cura et sollicitudine paulisper supersederemus. Dies ipsa et tempus dabit nobis et consilii et auxilii copiam. Ne tamen suspicari possit Reverendissima Dominatio Vestra oneris aliquid et laboris in adiuvanda illa me subterfugere et eam, de qua scribit, rationem experiar, qua utinam profici nobis aliquid possit.
Paucos post dies meum ipse ad ⌊maiestatem regiam⌋ mittam nuntium, cui dabo negotium, ut per
reverendissimum dominum ⌊episcopum Premisliensem⌋ animum et voluntatem maiestatis regiae diligenter pertentet, quem si inclinatum in eam rem et propensum viderit, agat ut negotium, si vero vehementer abhorrentem, ita ut spes impetrandi nulla subsit, ne incipiat quidem id, quod se ad optatum exitum perducere posse desperet. Haec est summa totius mei hac in causa consilii.
⌊Maiestatis reginalis⌋ animum tam esse alienum a Reverendissima Dominatione Vestra valde dolenter accepi, sed cum viri boni et sapientis sit nihil praestare nisi culpam, ea cum Reverendissima Dominatio Vestra caret, modice id incommodi ferre debet neque ob offensam illius voluntatem animi discrutiari. Dies ipsa, quae solet adimere hominibus aegritudines, facile illius quoque iram mitigabit. Nam et calumniatorum perversitatem, et Reverendissimae Dominationis Vestrae innocentiam in apricum proferet aetas.
⌊Dominos consiliarios terrarum Prussiae⌋ tam grata recordatione prosequi meam erga se benevolentiam, qua impulsus causam eorum, quam habent cum domino ⌊Costka⌋, tuendam et adiuvandam suscepi, est mihi gratissimum. Dabo operam, ut principiis exitus consentiant atque illustrior in dies fiat amor erga ⌊illos⌋ meus et benevolentia. Ita ut in litteris ad me suis scripserunt, maiore etiam cura et diligentia in causam ⌊illorum⌋ apud ⌊maiestatem regiam⌋ promovendam incumbam, ut sedandae huic controversiae, quae est inter illos et dominum ⌊Costkam⌋, ne mora afferatur ulla.
Quod quaerit Reverendissima Dominatio Vestra (eodem enim ordine, quo scripsit, respondere statui), an ⌊Vilnam⌋ proficiscendum ei putem, ut purget se de iis, quae falso ad ⌊maiestatem reginalem⌋ delata sunt, ego vero numquam Reverendissimae Dominationi Vestrae auctor fuerim, prius causam ut dicat, quam accusator ullus appareat. Nam eiusmodi purgatio nemine nomen Reverendissimae Dominationis Vestrae aperte deferente maiorem quandam suspicionem nonnullis afferret. Sed si legationem aliquam nomine ⌊terrarum Prussiae⌋ Reverendissima Dominatio Vestra obire posset, tum et proficiscendi ad ⌊maiestatem regiam⌋ causa esset honestissima et obiter se purgandi summa daretur opportunitas.
Ago ingentes gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod illustris ⌊Ioachimi⌋ filii ⌊marchionis⌋ et ⌊coniugis⌋ eius ad vivum expressas effigies mihi miserit. Valde mihi ⌊marchionis⌋ ipsius effigies arridet, quo maiorem capio voluptatem ⌊filiam⌋ primogenitam ⌊regis⌋ nostri illi collocatam iri, cuius vel oris lineamenta indicant summa esse virtute et probitate praeditum, quibus rebus filia regis nostri cessura illi procul dubio non est. Non ita multis ante diebus, quam redditae mihi fuerunt litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, ⌊regia maiestas⌋ et ad me, et ad alios ⌊regni⌋ sui senatores de hoc connubio scripsit. Quod ut Deus fortunet, precamur et feliciter coeptum ad exitum perducat feliciorem.
De duce Holsatiae, de ⌊rege Angliae⌋ deque ⌊Lubecensibus⌋
ea, quae scripsit Reverendissima Dominatio Vestra, alte sunt pectori meo infixa. Est ita, ut scribit Reverendissima Dominatio Vestra, magni referre, quem simus vicinum habituri, ne, quod est in proverbio, aliquid mali nobis propter vicinum malum eveniat. Quare tam ea res curae mihi futura est quam quae maxime. Primo quoque tempore ad ⌊maiestatem regiam⌋ de ea referam, quam potero diligentissime, hortabor, ut et naviter et mature ⌊terrarum suarum Prussiae⌋ quieti et tranquillitati prospiciat. Solet enim parva scintilla neglecta initio tantum postea incendium excitare, ut non nisi magno cum negotio restingui possit.
Videor mihi ad singula fere iam Reverendissimae Dominationi Vestrae respondisse. Quod mihi, quae in ⌊Hispania⌋, ⌊Anglia⌋, ⌊Dania⌋ nova agerentur, tam subtiliter perscripsit, magnam habeo gratiam. Vicissim a me, quae in partibus his nobis vicinioribus gerantur, ita ut cupit, paucis accipiat.
Et de ⌊Rhodo⌋ quidem recuperata eadem ad nos, quae istuc ad vos ex ⌊Germania⌋ sunt allata. Sed certi tamen adhuc nihil habemus.
⌊Clementem Septimum⌋ pontificem maximum vita iam functum esse, puto vos istic certiores iam esse factos. In cuius demortui locum suffectus est reverendissimus dominus ⌊cardinalis Farnesius⌋, vir et canitie ipsa venerandus, et magno rerum usu prudentiaque praeditus, et prae ceteris vitae integritate conspicuus. Paulo tertio nomen ei est inditum. Hoc rei publicae Christianae clavum tenente in magnam spem
vocamur ecclesiae Christi, quae magnis est errorum circumfusa tenebris, aliquam (⌊Christo⌋ sponsam suam respiciente) tandem aliquando lucem oborituram. Incredibilis est omnium de eo exspectatio, multa enim et egregia persaepe virtutis suae documenta dedit.
In ⌊Hungaria⌋ haec acta sunt, quae et ipsa magnam fortasse partem Reverendissimae Dominationi Vestrae iam cognita sunt. Dominus ⌊Gritti⌋ non ita magna manu in ⌊Transilvaniam⌋ profectus cepisse consilium dicitur proceres ⌊regni Hungariae⌋ trucidandi, ut submotis illis aut rerum ipse potiretur, aut in ⌊caesaris⌋ sui manus regni illius gubernacula traderet. Itaque simul ut ingressus est ⌊Transilvaniam⌋, virum et consilio et manu promptum, qui fuit unicum idemque certissimum ⌊regis Ioannis⌋ praesidium, dominum ⌊Cybak⌋ Varadiensem episcopum interficiendum curavit. Cuius viri mors tantos in omnium ⌊Ungarorum⌋ animis motus excitavit, ut concordia inter se facta, in unum omnes conspiraverint et collecto valido exercitu communi omnium consensu et voluntate ad circumsidendum ⌊Gritti⌋ in oppido quodam profecti sint, quo expugnato, potestate hominis facta, quaestionibus illum subiectum, extremo supplicio affecerunt. Ita ⌊vir⌋ ille magnus, magna apud ⌊principem⌋ suum gratia et auctoritate, cum feliciter initio cessissent ei omnia, miserum ad extremum, sed nulla tamen misericordia prosequendum fortunae casum subiit. Nam cum a ⌊caesare⌋ suo interpretem se pacis inter reges conciliandae
missum diceret, crudele, ut paulo ante scripsi, i[n]cepit animo consilium, summa papaverum capita excutiendi, quod merito in ipsius postea auctoris caput recidit.
⌊Dominus a Lasco⌋, cum socius nonnullis et particeps consiliorum ⌊Ludovici Gritti⌋ videretur, et ipse custodiae traditus est nequedum dimissus. Subest tamen bona spes fore eum brevi liberum. Nam et ⌊rex⌋ noster valde illius causa laborat, et dominum ⌊castellanum Cracoviensem⌋ non alia res in ⌊Hungaria⌋ tam diu detinet, nisi quod se brevi una cum eo rediturum putat. Scripsit etiam ipse ⌊dominus a Lasco⌋ ⌊regem Ioannem⌋ captivitatis eius causam apud dominum ⌊castellanum Cracoviensem⌋ non aliam protulisse, quam quod, cum animos Hungarorum incredibili eius odio inflammatos videret, qui ⌊Ludovici Gritti⌋ culpae conscium eum esse putabant, non potuerit alia ratione quominus, aut vi, aut per insidias vita ei eriperetur, praestare, quam si in vinculis eum tantisper detinuisset, dum tantam hanc iram et invidiam populi dies ipsa mitigaret. Nunc itaque factam sibi esse a ⌊rege⌋ ex vinculis exeundi potestatem, sed certis tamen legibus et condicionibus, quas cum longo accipere tempore recusaret, tandem consilio et precibus domini ⌊castellani Cracoviensis⌋ adductum se accepisse. Mox ⌊regis nostri⌋ cubicularium ad ⌊regem Ioannem⌋ missum esse, qui haec ei significaret, qui simul atque redierit, e vestigio se liberatum iri sperat.
Hoc ad me de ⌊domino a Lasco⌋ hodierna die allata sunt. Profectus fuerat ad ⌊regem Ioannem⌋ eliberandi illius causa dominus palatinus Russiae, ⌊dominus Tarnowski⌋, cum ⌊fratre⌋ illius, domino praeposito, sed quo tempore haec agebantur, nondum pervenisse dicebantur.
Valetudo mea, Deo sit gratia, meliuscula nunc est. Qua de re, quod mihi Reverendissima Dominatio Vestra gratulatur, facile agnosco consuetum illius amorem in me et benevolentiam. Fui totis iam sex mensibus gravibus morbis atque iis subinde repetentibus miserandum in modum afflictus, nunc divina ope et misericordia recreatus quidem sum, nondum tamen pristinis meis viribus plane restitutus. Spero tamen, quod qui me tot tam gravibus morbis relevare dignatus est, idem etiam vires brevi corpusculo meo sufficientes suppeditabit ⌊Christus Iesus⌋.
Mihi quoque magnae fuit voluptati, quod Reverendissimam Dominationem Vestram ex scriptis ad me litteris omnibus iis valetudinis incommodis, quae ex longa peregrinatione contraxerat, prorsus esse liberatam intellexi. Faxit Deus, ut voti sui compos facta, multos in annos vivat incolumis. Cuius fraternae benevolentiae me commendo huncque ineuntem annum prosperum illi et felicem precor et opto.