List #1516
Ioannes DANTISCUS do [Kaspar HANNAU]Löbau (Lubawa), 1536-07-22
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Salutem.
Accepi iis diebus aliquoties tuas litteras, quae mihi fueru[nt] una cum libellis excussis admodum gratae, utque quantum potes, scribas frequentius, te hortor. Praeterea, si quid ad vos de novis libris adfectui ab Erasmo et ali<i>s viris doctis editis, quos me non habere cognosces, accepta a domino Georgio Hegel pecunia mihi emis, operaque eius ad me transmit<t>es. Ceterum velim, matri tuae scribas id desiderium miser<i> defuncti mariti, quomodo misere extenuatur atque exsic<c>atur, tandem exuat. Tanto tempor[e] patrem tuum, qui non vulgariter mihi carus fuit, non luxit. Quod ni fecerit, penitus a se animum meum alienabit. Vale.
Lubaviae, 22 Iulii anno 1536.
Ioannes Dei gratia episcopus Culmensis