List #1713
Leonard NIEDERHOFF do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-09-14
odebrano [1537]-09-16 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi necnon administratori Pomesaniensi, domino meo gratioso
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi clementissime.
Me ipsum Reverendissimae Dominationi Vestrae totum dedo.
Gratiosas litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae hic nuntius mihi reddidit. Absit, ut cum Reverendissima Dominatione Vestra expostulem, verum quam carae mihi litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae sint, saltim velim dare intelligere. Absit etiam, ut mihi novitates aut omnibus, quas Reverendissima Dominatio Vestra perscribit, communicentur, nisi illis fieret, qui de ipsius farina sunt, et si mihi per eosdem nonnihil communicatur, id permolestum est nec obiurgatione caret.
Ceterum, quod memini litteris meis non esse in hoc, quod maxime cupiebam, responsum, id certe mea utique intererat. Nam agens proxime apud Reverendissimam Dominationem Vestram obtinui, ut hi[n]c pro electione ad curiam communem servit[o]ris sui declinaret. Si Reverendissima Dominatio Vestra in hac sua mente responderet, oportuit me certiorem utique esse.
Gratiam vero Reverendissimae Dominationi Vestrae veneror et meam perpetuam servitutem non modo in hoc fero malo re ipsa, quam verbis discat.
Reverendissimae Dominationis Vestrae clementiae me commendo.
Quam Deus Optimus diu incolumem servet.
Ex Warmia, die XIIII mensis Septembris anno MDXXXVII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae Leonardus Niderhof servitor