List #2376
Samuel MACIEJOWSKI do Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-01-05
odebrano Rössel (Reszel), 1541-01-19 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime Domine, domine observatissime.
Officiosam obsequiorum meorum commendationem.
De
Lituanoangli pater fuisse dicitur Radivilus Samogitiensis episcopus, mater cereos vendere fertur in ecclesia Mednicensi. Alios hic parentes non reperit, sed cum missus sit ad me a Reverendissima Dominatione Vestra, alitur a me.
Contra Elbingenses nihil est, quod Reverendissima Dominatio Vestra censuris agat, sed rationem perscribat serenissimae
De liminibus Beatorum Apostolorum visendis de septennio in septennium dispensatio obtineri consuevit. Tribus aureis constat totum negotium.
De concilio actum est a serenissima maiestate regia diligenter per litteras scriptas aliquoties et ad
Schedam Reverendissiame Dominationis Vestrae, statim ut legi, conscidi. Faxit Deus, ut ea tempora redeant, quibus citra metum ullum scribere inter nos liceat, quae ad reipublicae spectant utilitatem. Cuius status vehementer nunc esse videtur mutatus.
De me quid futurum sit, nescio, nam nescio quid monstri alitur. Mihi quidem favere videntur multi, ut ascendam altius, sed cuius summa potestas est, eius non perinde magnum favorem experior. Ego boni consulam, quicquid de me Deo statuere visum erit.
De stipendiis nihil aliud elicere potui a serenissima
Et salvum conductum pro
Reddidit mihi sapphirum nomine Reverendissimae Dominationis Vestrae dominus
Quod restat, opto, ut Reverendissima Dominatio Vestra quam diutissime sit felix et incolumis. Cui me et obsequia mea iterum commendo.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis servitor