List #2607
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1542-12-08
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-12-22 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis commendationem.
Quae causa fuerit cubicularium hunc mittendi et comitia in Prussiae terris edicendi, ex s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ maiestatis regiae litteris Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet. Visum est nonnullis, ut oratorem ageret dominus praepositus. Quid profecturus sit, exitus indicabit.
De Alexandro nihil habui, ex quo tempore littteras Reverendissimae Dominationi Vestrae a nepote illius misi per Dominum Nicolaum Locka. Qui fuit hic nuntius apostolicus, agere coeperat de liberando eo et iam apud Reverendissimum Dominum fundamenta iecerat, sed simul ut ex me didicit, quarum sit rerum insimulatus et quam apertis ac fidedignis testimoniis convictus, tantum ab eo se abesse dixit, ut sublevatum hominem vellet, magis etiam ut depressum cuperet. Cum valediceret s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ maiestati regiae, reverendissimus dominus Plocensis graviter cum eo et copiose frequenti senatu expostulabat, quod apud Sedem Apostolicam non ea, quam oporteret, s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ maiestatis regiae litterarum ratio haberetur, quodque non satis eis crederetur: ubi et de Alexandro facta fuit mentio. Quod ego pridem Reverendissimae Dominationi Vestrae scribere statueram, BCz 1618, p. 472 sed in istis meis tam variis curis et cogitationibus, quemadmodum clavus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ clavum, quod aiunt, ita una cogitatio pellit aliam.
Exspectamus, ut doceat hidden by binding⌈[at]at hidden by binding⌉ nos Reverendissima Dominatio Vestra, quemadmodum quattuor hidden by binding⌈[tuor]tuor hidden by binding⌉ cardinalibus respondendum censeat.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius gratiae me commendo. s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ maiestas regia, Deo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ sit gratia, iam convalescit.
Cracoviae, sexto Idus Decembris 1542.
Eiusdem Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis