List #2632
Nicolas PERRENOT de Granvelle do Ioannes DANTISCUSNuremberg, 1543-02-13
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-03-15 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi, domino et amico observandissimo
Ubi fuerit
Immemor viderer iucundissimae nostrae illius consuetudinis atque veteris amicitiae, nisi subito, ut in Germaniam pervenissem, litteris meis Dominationem Vestram Reverendissimam alloquerer. Itaque, cum nactus essem, cui darem, hoc genus officii mihi non praetermittendum existimavi, praesertim cum Dominatio Vestra Reverendissima sedulitate sua id suo iure a me exigere posset. Binas enim superiori anno paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ in Hispania accepi ab ea litteras plenas omnis illius suae et genuinae humanitatis eloquentiae, addam etiam liberalitatis. Nam et ea genera cornuum, quae per litteras petiveram, transmisit, et sua sponte etiam excogitavit, quid novitate et raritate iucundum mihi esse possit.
Quare utroque nomine hanc epistulam illi scribo, ut et gratias agat de superiori humanitate, et memoriam renovet omnis illius nostrae praeteritae suavitatis paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉. Nihil enim, persuadeat sibi, mihi esse dulcius sui recordatione. Quod si otium et facultatem scribendi nacta crebro scripserit, quid agat, quo in paper damaged⌈[n]n paper damaged⌉ statu res eius sint, quam creberrime significaverit, maxima me voluptate oblectabit. Ceterum, si quid erit, in quo mea opera uti velit, omni tempore inveniet illam suae amplitudini et dignitati deditissimam.
Deus eandem diu servet incolumem et ad vota.
Norimbergae, 1543, 13 Februarii.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus Perrenotus