» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2741

Samuel MACIEJOWSKI do Ioannes DANTISCUS
Brest-Litovsk, 1544-07-16
            odebrano Elbing (Elbląg), 1544-07-23

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1599, s. 427-430

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino amico et fratri observatissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice et frater observatissime.

Salutem plurimam et omnis boni continuum incrementum.

Probari Paternitati Vestrae Reverendissimae, quae in Urbem scripta sunt, gaudeo. Quandoquidem alius se certior nuntius non offerebat, ante octo dies in urbem litterae missae sunt.

Quod scribit de inhibitione hic obtenta, quid sibi velit, non satis intelligo. Nam exemplum, quod misit, mandati non modo non videtur inhibere, ne secundum sententiam latam procedatur, verum praecipitur in eo, ut secundum decretum, non secundum mandatum, procedatur et solum id statuatur, quod sententiae latae sit consentaneum. Quae an inhibitio vocari debeat, viderit Reverendissima Dominatio Vestra et secum diligentius expendat. Sententia, cum ab ea appellatum non sit, in rem iudicatam transivit et, quantum ex abbate intellexi, qui fuit apud me Mariemburgi, quominus secundum sententiam procedatur, non recusat. Verum illo se gravari quaeritur, quod cum in sententia aliud non sit, quam, quod iuri est et aequitati consentaneum, ut restituat monasterium, si quid amplius, quam debebatur, accepit, priusquam probatum sit amplius accepisse ac probationibus responsum ad executionem procedatur. Cum se tamen abbas audiri petat, suas contra probationes Achatii exceptiones proferentem, quod, quemadmodum illi negari debeat, non video. Quare mandatum mitto, quo neutram partem gravatum iri persuasum habeo. Si tamen offendi posset de ipsis probationibus iam fuisse iudicialiter actum atque eas admissas per iudicem neque ab eius sententia appellatum esse, tum recte exsecutio peteretur. Sed nihil eiusmodi repertum est in iis, quae misit Reverendissima Dominatio Vestra, nisi quod sententiam secuta est taxatio, post quam petitur exsecutio, non audita parte, si quid contra taxationem opponere velit, de qua nulla fuit in sententia mentio.

Flens obtestatus est me abbas, ut exceptionibus illi suis uti tamen prius liceret, quam ad exsecutionem ventum esset. Qua de re ipse eram cum Reverendissima Dominatione Vestra acturus, si per publica negotia licuisset. Non est, quod sit sollicita Reverendissima Dominatio Vestra, nulla dabitur abbati in integ[rum] restitutio, nam neque ea indiget, cum nulla sit eiusmodi sententia lata, quae tradi exsecutioni debeat. In ... genere decretum est, ut quicquid amplius acceperunt, id solvant, quantum autem acceperint, amplius non est demonstratum, quid ergo exsecutioni tradi debet, cum certum non sit, quantum amplius acceperint, nisi forte esset aliqua sententia posteri[or], quam non vidi.

Nepoti Reverendissimae Dominationis Vestrae omnes fortunarum et honorum accesiones faveo. Ac si quid mea ope opus habuerit, defuturus illi non s[um].

Georgio Manth nihil est, quod mandatum mittat[ur], nam ad instantiam senatus Gedanensis litterae dat[ae] Glausaw sunt commutatae ita, ut satis dare se soluturum teneatur.

Quod restat, opto Reverendissimam Dominationem Vestram diu esse felicem et incolumem, cuius me favori plurimum commendo.

Dat ae in Brzesczie, XVI-a Iulii anno Domini M-o D-o XLIIII-o.

Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor obsequens [Sa]muel episcopus Plocensis et vicecancellarius