List #2873
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-10-03
odebrano Schmolainen (Smolajny), 1545-10-13 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Sacra maiestas regia solito suo morbo ambulatorio graviter nunc cruciatur, accessit enim iam ad iugulum. Deum precamur, ut sit illi melius. Ceterum aegritudo haec illius impedimento fuit, quominus legerentur adhuc Reverendissimae Dominationis Vestrae litterae. Haec etiam Psitacum volantem est retardata, qui cum convalescentiam expectare nollet, quoniam erant alii et sunt, quibus recte dari possent ad Reverendissimam Dominationem Vestram litterae, non visum est eum diutius retinere. Simul ut, Deo bene iuvante, convaluerit sacra maiestas regia, legentur ei litterae.
Gloriantes quosdam audivi, quod Alexander salvum conductum obtinuerit. Id ita sit nec ne, nescio. Hoc scio, quod utrique cancellario mandavit sacra maiestas regia, ne prius darentur, quam responsum esset a Reverendissima Dominatione Vestra allatum. Si quis alius mandavit contrarium, nescio, sed necesse erit tacite rem agi, ne si palam agatur, occasio detur impetrandi, si quid nondum est impetratum.
Adrianus Friedwald malam causam habet. Laboravi et laborabo adhuc, ut per concordiam transigatur. Domini Czimmerman causa visa est dominis iustior, sed hanc quoque conati sunt componere. Verum non successit.
Novarum rerum nihil est. Eligendo Cracoviensi episcopo dies designatus est pridie Idus Octobres. Palatinus Lanciciensi<s> mortuus est et vicinus meus dominus Paulus Crassowski canonicus Cracoviensis.
Deus Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius gratiae me commendo.
Cracovia, quinto Nonas Octobris 1545.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis