List #2937
Feliks (Szczęsny) SRZEŃSKI (SOKOŁOWSKI) do Ioannes DANTISCUSSzreńsk, 1546-03-17
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-03-20 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino gratio paper damaged⌈[gratio]gratio paper damaged⌉so et honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose et honorande.
Commendatis servitiis meis in Paternitatis Vestrae Reverendissimae gratiam.
Ex litteris postremo ad me datis accepi, quod Paternitas Vestra Reverendissima pro illa vetere in me gratia, qua me semper complecti dignatur, capitaneatum Sluchoviensem mihi prae ceteris faverit, utque illo potirer litteris ad nonnullos dominos datis studiose efficere curaverit.
Quod illius in me studium non possum non gratissimo suscipere animo nec illam dubito omnia mihi ex animo favere, quae ulli homini a fortuna redire possunt. Quare, si quid etiam ulla in re umquam Paternitati Vestrae Reverendissimae possim gratificari studiisque meis in gratiam illius efficere, libenter me illi praestabo promptum et amicabilem. Licet autem nobis haec res parum feliciter cesserit, boni nos consulere oportet.
Novarum rerum ad praesens Paternitati Vestrae Reverendissimae ideo nihil scribo, quod illius servitor posterius Cracovia solverit, unde eum novitates, si quae hoc tempore habentur, ab illius amicis reliquis credibile est ferre.
Commendo me in Paternitatis Illius Reverendissimae gratiam. Quam diu faustam vivere cupio.
Datae ex Srzensko, XVII die Martii anno MDXLVI-o.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae servitor palatinus Plocensis manu propria subscripsit