» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #3087

Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1547-05-12
            odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-06-06

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BK, 230, s. 213-216

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo Patri, Domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo

Salutem et felicitatem ac sui humilem commendationem.

Tametsi nihil sit, quod scribam, pro meo tamen erga Reverendissimam Dominationem Vestram studio et observantia, mora omnis, quae meum ad illam scribendi officium interrumpit, taediosa mihi esse videtur.

Hoc utique rerum novarum praecipuum est, quod sacra regia maiestas, princeps et dominus meus clementissimus, gratia Deo recte valet. Pacem undequaque agitamus, quae utinam diuturna sit et perpetua. Caesa sunt in tribus locis nuper Thartarorum circiter duo milia, qui praedatum venerant, partim a domino palatino Belzensi et domino Pretficz, partim a Lithuanis praefectis finitimis. Profectus est etiam illo dominus Gregorius Choczkievicz camerarius, capitaneus Cownensis, cum milite mercennario, levi contributione publica conducto, ad fines huius dominii tuendos.

Sed Thurcum cum ingenti exercitu aiunt contendere versus Viennam, nondum quidem Ungariae fines attigit, sed dominus Broniewski, serenissimi regis senioris legatus, hunc certissimum rumorem attulit, nuper ex Thurcia rediens. Principes vero nostri catholici, praesertim in Germania, pro imperio digladiantur ac videntes volentesque se et totam rem publicam Christianam perdunt. Reicienda haec fuerant in aliud tempus commodius, dum Thurcam e regno Ungariae, ita ut praedicabant, fugarent.

Pumilionem non distortum, sed rectis et proportionatis membris spero me brevi consecuturum, ubi primum dominus Skop, sacrae maiestatis regiae secretarius Lithuanus, amicus meus, ex Cracovia redierit. Quem cum habuero, mittam istuc vel Reverendissimam Dominationem Vestram reddam certiorem. Cuius gratiae me affectum studium et perpetuam servitutem meam diligentissime commendo.

Vilnae, die XII mensis Maii, anno Domini 1547.

Deditissimus servitor Matthias a Macolin praepositus Trocensis etc. subscripsit