Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino suo clementi patronoque singulariter observando
Post humilium servitiorum in clementem gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae commendationem. Precor Deus Optimus Maximus eandem quam felicissime bene sanam et incolumem multos in annos vivere sinat.
Reverendissime Domine, domine patrone clemens ac singulariter observande.
Obtinui nuper ⌊Piotrikoviae⌋ a ⌊regia maiestate iuniore⌋, domino nostro clementissimo, ⌊⌋ ad Reverendissimam Paternitatem Vestram exaratas, quae singulariter negotium meum meque illi commendaret, videlicet, ut (si fieri fas sit) in numerum canonicorum ⌊Varmiensis eclessiae⌋ Vestrae inscribar. Id quod cum iam semel mihi petenti negatum fuerit, arbitratus sum ⌊regiae maiestatis⌋ intercessionem hac in re mihi profuturam. Quapropter secunda vice ⌊⌋ ab ⌊eadem⌋ ad Reverendissimam Paternitatem Vestram et ⌊capitulum Varmiense⌋ obtinui et cum ad primas nihil responsi habuerim, peto humiliter ad hos mihi vel scripto, vel verbis per Nicolaum Stolinsky Reverendissima Paternitas Vestra aliquid benigni responsi significet
.
Quam quod ipse coram non sum allocutus, ⌊regiae maiestatis iunioris⌋ marsalci nuptiae, domini ⌊Radziwil⌋, sunt in causa. Quibus cum ⌊rex iunior⌋ et multi proceres Poloni interfuturos ⌊Sendomiriae⌋ in patroni mei capitaneatu se sunt polliciti, et nos omnes servitores
sacrae illius maiestatis interesse cogimur pro futuris Bacchi feriis. Peto igitur, cum adeo breve mihi sit tempus, ut Reverendissima Paternitas Vestra me clementer habeat excusatum.
Cuius singulari patrocinio me humiliter offero et dedico.
Datae ⌊Varm[iae]⌋, 22 Ianuarii anno 1548.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimum mancipium ⌊Bartholomeus a Clementh⌋
Postscript:
Mitto Reverendissimae [Paternitati] Vestrae f[a]sciculum litterarum[1] ..., quas mihi dominus doctor ⌊Hosius⌋ Reverendissimae Paternitati Vestrae perferendas commisit.
[1 ] It contained a ⌊⌋ from ⌊Hosius⌋ himself as well as letters form ⌊Kaspar Hannau⌋ and ⌊Olaus Magnus⌋