» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #3504

Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) do Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1531-01-06
            odebrano Brussels, [1531]-02-08

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1595, s. 199-202

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8242 (TK 4), a.1531, k. 2

Publikacje:
1AT 13 Nr 11, s. 17-18 (in extenso)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi et oratori serenissimi regis Poloniae apud maiestatem [caesaream], domino meo gratioso

Reverendissime domine, patrone gratiose. Post mei et servitiorum meorum perpetuam addictionem.

Quo brevis sim, paucis perstringam ea, quae hic fiunt. Maiestas reginalis male est contenta de Dominatione Vestra Reverendissima, quod res et negotia illius maiestatis tam diu procrastinantur. Quae res negligentiae Dominationis Vestrae Reverendissimae asscribitur. Timeo esse aliquos malevolos, qui in hunc modum Dominationem Vestram Reverendissimam detulerunt.

Maiestas sua me non vult dimittere, ut in episcopatum proficiscar cum domino Bernhardo, nam hoc tempore servitio meo uti vult in negotiis propriis. Eam ob rem dominus Bernhardus ex mandato domini Boreck exspectat, donec reverendissimus dominus Cracoviensis veniat, quo tunc remedium huic negotio inveniant. 12 huius maiestas reginalis huc intrabit feliciter.

De revocatione Dominationis Vestrae Reverendissimae locutus sum cum illius maiestate, Tunc mihi respondit: „Finito negotio Montis Serici poterit revocari, ipse hoc negotium incepit, ipsi caesar promissum fecit, ipse finiat”. Instabo ergo apud reverendissimum dominum Cracoviensem, quo Dominationi Vestrae Reverendissimae litterae in eum modum revocatoriae mittantur.

Ego sum paratissimus servitor Dominationis Vestrae Reverendissimae, modo liceat cum bona gratia maiestatis suae, contra quam nil nec cogitare honestum est.

Praemiseram servitorem meum unum cum 2 equis [in] episcopatum Dominationis Vestrae Reverendissimae, quo me illic praestola[re]tur. Supplico, ne sit contra Eandem, cum illic equ[i] duo non multum absumere possint, praesertim cum omnium rerum copia illic sit et castra vac[ua] ne sint, est non inconveniens, ut meus q[uoque] ibi sit. In Lobaw saltem 3 vel 4 in cas[tro] continui cum vivi relicti erant. In Ant[iquo] Castro similiter 2 vel 3 equi etiam dispersi [sunt]. Habent ergo meum servum illic et equos, qu[ibus] ut utantur, sicut propriis, scripsi, sed [melius] mihi esset, ut vicinius eos haberem, nam sus[pica]mur hoc anno nos redituros in Litua[niam], cum indutiae Mosci exspirabunt. Eam ob rem supplico Dominationi Vestrae Reverendissimae, dignetur mihi benefac[ere], cum facillime possit, et dare mihi in G[oląbie] pro 3 equis expensas cum uno servo, vel det s[altem] faenum et avenam, quae illic in bono foro es[t], ego emam, hic enim omnia sunt in caro foro, pro qua re perpetuis servitiis Dominationi Vestrae Reverendissimae p[ro] posse meo addictus ero. Et si mihi hac [re] subvenire dignabitur, supplico, litteras ad La[zarum] praefectum meis includat. Iterum me gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae commendo, quae feliciter vivat.

Cracoviae, 6 Ianuarii 1531.

Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servus Fabianus Woianow[ski]