List #3611
Johann LOHMÜLLER do Ioannes DANTISCUSKönigsberg (Królewiec), 1538-01-05
odebrano [1538]-01-30 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater, domine colendissime.
Post humilem meorum obsequiorum commendationem.
Memoria teneo Reverendissimam Dominationem Vestram pristinum diuturnum silentium meum ea lege, si iterum non committatur, condonavisse. Quantum igitur vitio mihi vertendum sit, si modo, datis commodissimis causis et argumento scribendi, silere videar. Admirari itaque, et adorare in primis divinam maiestatem cogor (quae more suo ac placito ludere semper in humanis rebus consuevit), ut utrumque nostrum a primis fere cunabulis benefico quidem affectu, sed dispari gradu, semper duxerit. In Reverendissima siquidem Dominatione Vestra longe egregius specimen tam ingenii quam fortunae elucescere fecit eandemque praecedere et in primo ferme apice ceu cervice fortunae, me vero longo passu sequi, et in umbilico ipso consistere concessit. Ita tamen, ut nemo nostrum, sine summo piaculo incusare fortunam queat eam penitus novercam habuisse. Et ut rem planius teneat Reverendissima Dominatio Vestra, quam scio fortunarum quoque mearum sciendi cupidam et amantem esse, eam minime latere velim fortunam meam Livonicam non plane occubuisse, immo emersisse denuo caputque aliquantulum extulisse, me scilicet ad hoc, quod laudatissimo ac pientissimo
Denique hoc plane habeo persuasum Reverendissimam Dominationem Vestram contra tritum proverbium: „honores mutant mores”, eandem deinceps erga me semper permansuram meque solito suo et antiquo amore et gratia prosecuturam esse. Quam quidem felicissime et semper valituram exopto.
Datae
Eiusdem Reverendissimae
Dominationi Vestrae addictissimus