» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #3622

Jan TARNOWSKI do Ioannes DANTISCUS
Piotrków, 1538-02-16
            odebrano [1538]-02-23

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, only a part of signature in the author's own hand: deditissimus manu propria subscripsit, BCz, 1595, s. 955-958

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Varmiensi etc. amico carissimo et honorando

Reverendissime domine, domine amice carissime et honorande.

Reverendo domino Plothowsky et per se et commendatione Reverendissimae Dominationis Vestrae libenter non defui, vel quod ille mihi carus semper fuit, vel ut ostenderem, quanti a me Reverendissima Dominatio Vestra fieret. Fit enim certe, ut debet, plurimi. Eum vero Reverendissimae Dominationi Vestrae ego vicissim commendo gratiamque habeo eius a Reverendissima Dominatione Vestra haberi rationem, quod cum per se facit, rogo ad eam voluntatem tantum in eum meo rogatu benignitatis accedat, quantum amicitia nostra illiusque singularis virtus postulaverit. Vir enim est multum bonus, honestissime in aula serenissimae maiestatis regiae versatus, praeclara omnium praecipueque primatum de illius moribus opinione et fama. Itaque et ego eum Reverendissimae Dominationi Vestrae merito commendare debeo, et illa, quae in talem virum humanitatis, beneficentiae, studii contulerit, non solum mihi gratissimum fecerit, sed etiam, quod magni antistitis est, virtuti et probitati habuerit honorem.

Quod reliquum est, me Reverendissimae Dominationi Vestrae commendo ipsamque diu et optime valere cupio.

Datae Pyotrkoviae, Sabbato post divi Valentini anno Domini MDXXXVIII-o.

Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus Ioannes comes in Tharnow castellanus Cracoviensis etc. manu sua scripsit