Magnifico et excellenti Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, oratori ⌊serenissimi regis Poloniae⌋, domino tamquam patri observando
Post multa pericula in ⌊Hispanias⌋ redii. Scripseram ad te per illustrem dominum ⌊cancellarium⌋, sed incuria eorum, quibus commissum fuit, litterae ⌊hic⌋ permansere. Ego vero supplebo vicem illarum eroque tibi in futurum, quam fui, importunior. Meminisse enim debes ex ⌊Italia⌋ venire me plenum et miseriae, quippe qui libellos meos et chartas perdidi et parum quid supellectilis, et impudentiae, quam ex ⌊Italis⌋ et ⌊Hispanis⌋ didici. Plurimum cupio apud te esse in culina pingui et opima, Italica enim parcimonia me fere in oblivionem traxit Germanici splendoris. Est praeterea apud te vinum bonum, quod mihi in ⌊Italia⌋ bella interdixerunt. Ego vicissim te sum multis et magnis fabulis et mendaciis etiam nonnumquam suffarciturus.
⌊⌋ tuae ultimae primum ad manus piratarum, postea ad me nescio quo fato illaesae pervenerunt. Habes, tota quod mente petisti. Nil opus est. Para culinam, ego advenio.
Commendabis me excellenti domino ⌊vicecancellario⌋ et domino ⌊Alexandro⌋, nam reliquos puto esse paucos admodum amicos.
Bene vale.