» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #469

Michał SANDER do Ioannes DANTISCUS
Nizza Monferrato, 1530-03-07
            odebrano Bologna, [1530]-03-29

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, BCz, 243, s. 113-116

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), k. 100

Publikacje:
1AT 12 Nr 53, s. 60-61 (in extenso)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Magnifice domine tamquam frater honorande. Salutem.

Quod Tua Dominatio Silvam mihi dono mittere dignata est, habeo gratiam, quae quam mihi placeat, haud facile dixerim. Si scirem apte, ne dicam eleganter, erudite atque ornate vel soluta vel ligata dictione dicere, cognosceret Tua Dominatio, quibus personam tuam Silvamque ipsam laudibus attollerem. At nihil recte fit invita Minerva, praesertim arte deficiente, calamum reprimere cogor. Non tamen cessabo, cf. Verg. A. IV 336 dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus dum spiritus hos regat artuscf. Verg. A. IV 336 dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus , laudum tuarum praeconem agere verbalem, quandoquidem scriptura tuas laudes, tuam optimam famam tuaque egregia facinora perennare nequeam. Quo autem in pretio Silvam habent eruditi litterarum partium, olim intelleget Tua Dominatio, quae ut videat iam principiatum, amici unius mitto iudicium, quod si forsan debile putabitur, sequetur: „brevi validius, elucubratius, demorsos etiam ungues, ni fallor, sapiens”.

Caesarem 24 praeteriti mensis imperiali coronatum infula fama est certa, felici, ut speramus, auspicio. Hic dies tametsi divo Mathiae apostolo sacer celebrisque exstitit, ab hostibus Christianae religionis ominosus reputatur, quasi necesse sit, christicolas omnes eo die furere. Attamen falsa ducuntur stultaque opinione; non refert canum impiorumque latratus. Bene sperandum est, quod scilicet caesar per manus summi pontificis impositione Sancto repletus Spiritu invicto et intrepido animo sit hostes perfidos aggressurus profligaturusque ad totalem illorum ruinam usque, Omnipotentis Dei ac summi pontificis suffragio altoque consilio.

Magnam revera laudem et auctoritatem Tuae Dominationis Silvam conciliasse vel hoc argumento constat, quod caesarem (cui quam conclama... sic fuerat, quod in animo erat fixum, non nisi Rom[ae] coronam suscipere, alioqui potuisset sub Hadria[no] pontifice summo felicis recordationis in Hispania tot bellis, tot laboribus, expensis atque periculis devitat[is] imperialis maiestatis diademate insigniri, quod tunc visum fuit tam absurdum quam stultum[1]) sententiam mutare ac in tuam accedere persuasit. Deum precor Optimum Maximum, ut quemadm[o]dum feliciter provenit haec coronatio, ita et succed[ant] singula alia in Christianae reipublicae augment[um] feliciora laetioraque ad Christi gloriam, cui honor et imperium sempiternum. Bene valeat Tua Dominatio, qu[ae] ineptiis meis veniam dare dignetur ac certior[em] per otium me facere, an fasciculum mearum litterarum, in qu[o] erant litterae Wratislaviam dirigendae, receperit; hoc mihi cedet in gratiam singularem.

Postscript:

Alligatas, ut Wratislaviae reddantur, dirigere non displiceat, sunt alicuius importantiae ad rerum mearum conservationem recuperationemque.

Dominationis Tuae deditissimus et tamquam frater minor Michael Sanderus canonicus Warmiensis

[1 ] See Ioannis Dantisci De nostrorum calamitatum silva (IDP 42), vv. 325-328: Caesaris imperii sacra tempora cinge corona! / Quod si fit, refert, hic vel in Urbe, parum./ Tu tecum Romam, non te fert illa, quod aiunt,/ Esseque dicitur haec hic, ubi papa manet