Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine semper mihi colendissime et plurimum observande.
Obsequiorum meorum promptam exhibitionem.
Hac ferme hora redditae sunt mihi in fasciculo ex ⌊Gedano⌋ huc misso litterae ex ⌊urbe⌋, quas praesentibus indidi, quae gratum mihi nuntium attulerunt Reverendissimam Dominationem Vestram mihi et ⌊huic ecclesiae⌋ esse confirmatum episcopum, quandoquidem illius ego etiamnum maneo canonicus. Id, quod felix faustum diuturnumque ut sit, Deum precor. De mea evecta condicione est, quod Deo gratias agam. Sed video etiam esse quam plurima, quae mihi ab illo precanda sint, ne succumbam imposito oneri.
Mitto et ad me datas litteras, ut cognoscat Reverendissima Dominatio Vestra, quam parum recte evenerit, quod de annatarum gratia prope habuimus certum. Nescio, cur horum nihil ex ⌊Cracovia⌋ ad Reverendissimam Dominationem Vestram scriptum fuerit, et certe mirum, si vana spe laetati sumus. Nam prope adducor, ut credam cardinalem praesisse omnia, quae in rem illam erant detruncatura aliquid avaritiae ipsius. Sed ferendum est mihi, quod olim Reverendissimae Dominationi Vestrae, neque enim illa sum aut melior aut fortunatior. Nuntius sine dubio paulo mox subsequetur cum diplomatibus, sine quibus Reverendissimam Dominationem Vestram puto posse huc accedere et episcopalia exercere, de quo quid constituet, me faciat rogo certiorem.
Mundi huius haec est sors, ut nihil adveniat tam iucundum, quod non sit calamitate aliqua permixtum. Ecce hac ipsa hora scribitur mihi ex ⌊Gedano⌋ illius civitatis monetae praefectum ⌊Petrocovia⌋ advenisse ac referri reverendissimum dominum ⌊episcopum Cracoviensem⌋ secunda feria post Invocavit vita excessisse, ac sexta feria post serenissimam ⌊regiam maiestatem⌋ sanam quidem, sed maerore plenam, Petrocovia solvisse. Ita ⌊regnum⌋ illud clarissimo ac necessario viro et nos patrono optimo orbati sumus. Non dubito illum magis invidia quorundam quam morbo aut fato peremptum. Deus tanti flagitii sit ultor. Iam videat Reverendissima Dominatio Vestra, quem alium iam nobis accersat et devinciat, cuius fidei et auctoritati tute ac feliciter queamus nostra committere. Mihi tanti viri occasus plurimum certe dolet.
Litteras ad me datas Reverendissima Dominatio Vestra remittat.
Cui me domino et patri sedule commendo, optans illi valetudinem prosperam et longaevam.