List #5811
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUS[Brussels?], [1531-03-04 — 1531-03-05?]
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo Domino, domino Ioanni episcopo Culmensi
Salutem.
Gratiam tibi habeo, qui me in hoc casu afflictum consolaris. Ego, quod ad me attinet, si solus essem, aequiore animo ferrem, nunc etiam laturus, utcumque sors ceciderit, innitens meae integritati, cui scio nihil impingi posse. Quicquid enim factum est aut fieri decretum, id sane bona fuit intentione et in opere bono.
Si scirem tibi non esse gravem praesentiam meam ob tua negotia, advolarem brevi, nunc etiam adventurus ad te hora decima. Quod de palatio ais, nihil est, nam caesar abiit venatum. Si ad dominum de Nassau ire decreveris aut ad cardinalem Leodiensem, qui heri advenit, renuntia mihi et ero tibi umbra. Alterutrum autem cuperem a te fieri, ut saltem, si quid in futurum adversum me struatur, iis patronis possim elidere. Sperabo interim in Deum et consilio tuo, quod debeo, obsequar.
Humilis inservitor Cornelius [Duplicius Scepperus]