Redditae mihi sunt ante ⌊⌋, quas a nuntio meo habui, his diebus binae Serenissimae Maiestatis Vestrae litterae. Quarum ⌊⌋ pro domino ⌊Ioanne Volski⌋ scriptae, cui Serenissima Maiestas Vestra nominationem ad ecclesiam meam contulit, prae se ferebant non recte in ea causa Serenissimae Maiestati Vestrae relationem fuisse factam, quandoquidem dominus olim doctor ⌊Nicolaus Copernicz⌋ ⌊ecclesiae meae⌋ canonicus non paulo ante, ut Serenissimae Maiestati Vestrae expositum est, sed eo tempore obierat, quo nuper in profectione eram versus ⌊Cracoviam⌋. Is, vivus adhuc, ⌊coadiutorem⌋ a ⌊Sede Apostolica⌋ confirmatum sibi asciverat, qui post mortem eius accepta possessione sine cuiusvis contradictione illi legitime successit. Qua de re hoc, quod VIII Novembris Serenissima Maiestas Vestra mihi iniunxit, contra ⌊eum⌋, qui in principio Maii ad ecclesiam meam per diplomata apostolica admissus est, praestare neque potui neque licuit. Satius esset, ut is adulescens ⌊Volski⌋, qui domi iuventutem suam modis omnibus hoc nostro saeculo inter nobiles receptis
BJ, 6657, f. 397r
non indiligenter exercet, bonis litteris alicubi in ⌊Italia⌋, cum in ⌊Germania⌋ ob Luteranismum vetitum est, non paucis annis daret operam. Nusquam enim alibi quam ⌊Elbingi⌋ sub ⌊Gnapheo⌋ praeceptore, quem ego coniugatum sacerdotem per mandata regia ex ⌊mea dioecesi⌋ exegi, in ludo fuit litterario. Quod porro ad conservandas in vigore nominationes Serenissimae Maiestati Vestrae concessas pertinet, modo legitime cum illis ad ecclesiam meam fiat introitus, nihil a me desiderari patiar.
Ceterum, quae in litteris ⌊⌋ et ⌊⌋ datis de ⌊capitanea Rogosnensi⌋ Serenissima Maiestas Vestra attigit, in quibus me dignabitur, cum responsum habuerit, reddere certiorem, gratissimum erit non satis feliciter coniugatae, ut in eo Serenissimae Maiestatis Vestrae mentem et erga se clementiam agnoscat.
Exhilaravit me, quod libellus[1] a me missus non displicuerit, igni enim, quae in eo habentur, iam a me fuerant destinata.
De ⌊Iuliacensi⌋ aliud, quam quod scripsi, hucusque cognoscere nequivi. De cuius ⌊statu⌋, immo et ipsius ⌊caesaris⌋, adeo variant novitates, quae ad nos perveniunt, quod eas scribere pudeat, quandoquidem in tot sectarum confusione tam multa sibi contraria feruntur, ut non facile inventu sit, quid credi debeat; nempe tot passim confinguntur nova ex hominum affectionibus enata, quot fere sunt capita. Cum tamen certi quiddam accepero, quod
cf. Gel. 12.11.7 ⌊temporis filia veritascf. Gel. 12.11.7 ⌋ proferet, Serenissimam Maiestatem Vestram non celabo. Cui me suppliciter commendo aetatemque diutissime florentem faustissimaque precor omnia.