Liczba odwiedzin: 253
» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #6254

Ioannes DANTISCUS do [Fabian von LUSIAN (LUZJAŃSKI)?]
Cracow, 1518-08-27


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, ANK I, Archiwum Dzieduszyckich, 24/18, Nr 41

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiosissime, humillimam commendationem.

Nuper cum Stanislao tabellario Dominationis Vestrae Reverendissimae, quae hic aguntur, descripsi omnia, quae praecipitanter ita effluxere, quod a me non sunt relecta. Dabit Dominatio Vestra Reverendissima veniam et non id, quod scribitur, sed scribentis animum pensitabit. Litteras domini Gastoldi palatini in Poloczko translatas, ut seriem rerum omnium uberius capiat, praesentibus inclusi, ex quibus omnia, quae hactenus gesta sunt, considerabit. Supervenerunt aliae ab eodem, quae ferunt Moscorum exercitum solvisse obsidionem et fugere in Moscoviam. Nostri numero decem milium bene armatorum duce Ianussio Swirczowsky in vestigia sequuntur. Quid inde futurum, in horas exspectamus. Mosci tormenta, quae ad oppugnandum Poloczko advexerant, in fluvio Dzwina fugientes mersisse dicuntur, quae tamen a nostris recuperari possunt. Sic a Moscis et Tartaris liberati hic triumphamus.

De exitu nostro hinc Lituaniam nihil igitur adhuc certi nobiscum est. Venit ante paucos dies dominus marscalcus Lituaniae Ioannes Radiwilowicz palatini Vilnensis frater a dominis magni ducatus ad maiestatem regiam missus, et quia seorsum semper cum maiestate regia commissa agit, nescimus, quid velit. Unum tamen hoc expiscatus sum, quod domini Lituani propter privatum commodum conantur inhibitionem hanc contra magistrum generalem deponere, sed frustra, operam et oleum perdunt, prout etiam frater Nicolaus de Schonberg, qui discretam ab aliis apud maiestatem regiam habuit audientiam, et de inhibitione nihil impetravit, et pridie expeditus hinc in Hungariam solvit Augustam ad conventum imperialem iturus, et ante finem futuri mensis in urbe apud suum sanctissimum constitui pollicitus est per postas. Ostendit mihi etiam litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae manu propria ad Theodericum de Schonberg scriptas, quas plurimum commendavit et ad finem mihi legendas dedit. Non satis Dominationem Vestram Reverendissimam laudare potuit, quam pro debit[o] et observantia mea, cuius laudum praeco vocalissimus semper exstiti, una cum fratre Nicolao in caelum extulimus. Quae autem int[er] nos loquendo de variis fuere, velim coram mihi referendi daretur aliqua commoditas. Homo iste plus habet in cappa, quam monachum etc. Ineptias hic etiam quasdam inclusi, ut Dominatio Vestra Reverendissima videret, quas contra quendam furiosum nebulonem cum quibusdam in fine meis versibus quidam edidit. Dominatio Vestra Reverendissima non aegre ferat, libenter velim in omnibus obsequi et placere Dominationi Vestrae Reverendissimae. Cui me humiliter commendo et rogo rem meam, ut coepit, tueatur nec me favore suo prosequi desinat.

Cracoviae 27 Augusti anno 1518.

Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae deditissimus Ioannes Flachsbinder Dantiscus.