List #691
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) do Ioannes DANTISCUSLeuven (Lovanium), 1531-10-02
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo domino meo, domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi, poetae merite laureato, serenissimi Poloniae regis oratori. Bruxellae
Salutem plurimam.
Habes, Domine mi, quod tantopere expetivisti. Quare statue de eo quicquid volueris, ego te facio patronum, auctorem et parentem; in te enim situm est nunc, ut vel pereat vel vivat. Praeter te enim nullus habet, ne ego quidem ipse. Dictaveram ante biennium, si bene memini, auditoribus meis primos quadraginta, ut ostenderem proprietatem et phrases Hebraicae linguae. Illi sic excepti fuerunt et toties, ut amici dicunt, manu transcripti, ut fama nescio qualis in Gallias {et} pervenerit. Illinc enim crebris litteris hortor assidue, ut reliquos ad eundem modum absolvam. Verum ego nimium metuens iudicia hominum huius tam oculati saeculi nihil omnibus illis ad edendum commotus sum, sic mecum cogitans: non male vixit, qui latuit bene. Verum tu finem non facis extorquendi precibus, pretio, minis, quare habe et quemadmodum tibi dignum videtur tracta. Nulla autem in re magis te Sarmatam praestare velim quam hoc in opere recensendo. Vale, Domine mi.
Lovanii, 2 Octobris 1531.
Tuus modis omnibus Ioannes Campensis