List #697
Bona Sforza do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-10-12
odebrano Brussels, 1531-11-06 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
[Reverendo in Christo Patri], domino Ioanni [episcopo] Culmensi, apud [caesaream et] catholicam maiestatem [consiliario et] oratori, sincere [nobis] dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Nudius tertius habuimus Strenuitatis Tuae litteras datas ex Bruxellis 29 Augusti, quibus diligentissime inculcando scribit et petit ex ea legatione se revocari, asserens negotium nostrum Montis Serici, cuius causa istic remoratur, data opera Neapoli in longum protrahi. Non arbitretur Strenuitas Tua hanc moram suam, utpote nobis sumptuosam, nos aequo ferre animo, potius iam pridem huius rei exitum vidissemus, si daretur, neque tamen eius rei solum causa istic Strenuitas Tua detinetur, sed negotiorum regni causa, nam et nunc hac de revocatione Strenuitas Tuae cum sacra maiestate regia contulimus, quae non vult, ut se istinc moveret, donec sacra caesarea maiestas ex Germania in Hispanias sese contulerit. Itaque mos gerendus est illius sacrae maiestati, nec existimet negotium illud nostrum Montis Serici voluntate aut negligentia officialium et sollicitatorum tanto tempore differri in Concilio Collaterali. Occupationes caesarianorum circa iudicia rebellium atque vacantiae sunt in causa, nam mensibus Iulii et Augusti nulla negotia agi solent. Scribunt tamen nobis officiales nostri, quod [Co]ncilium Collaterale pollicitum est causam nostram Montis Serici hoc mense transacto Septembris omnino determinare, quod iam factum esse putamus. Superest, ut Strenuitas Tua istic extremam manum imponat cum gratia caesaris promissa.
Legimus exemplum litterarum sacrae caesareae maiestatis ad Concilium Collaterale expeditarum, ut non secus negotia nostra tractarent quam ipsiusmet caesaris. Faxit Deus, ut eam rationem rerum nostrarum habeant, ne deinceps tantam molestiam nobis facerent, sicut soliti erant. Sed re ipsa experiemur.
Ex litteris Strenuitatis Tuae cognovimus Scipionem de Summa cum Cardutio hactenus istic nihil effecisse. Cupimus, ut quomodo res eorum postea cesserin[t], nos et magnificum Ludovicum Aliphium oratorem regium et nostrum, reddat certiores. Scipionem amplius in nullo officio nostro pati vel[le]mus, quandoquidem et id sacra caesarea maiestas nobis litteris suis iniunxerit et nobis semper temerarius fuit.
Proficiscitur item ad curiam caesaris princeps Bissignani in negotiis suis. Volumus, ut attendat Strenuitas Tua, quid rerum habeat et quid effice[re] temptaverit, quibus adiutoribus et quomodo apud caesaream maiestatem habeat, ac quomodo cum Scipione de Summa convenerit. Nam antea inimici erant. Significet nobis Strenuitas Tua et bene valeat, nosque de iis atque aliis, quae fidei, prudentiae et diligentiae eius committim[us], semper ad plenum reddat certiores.
Datae Cracoviae, die [XII] Octobris, anno Domini M-o D-o XXXI-o.
Bona regina subscripsit