List #1023
Stanisław RZECZYCA do Ioannes DANTISCUSRome, 1533-10-20
odebrano [1534]-01-17 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni episcopo Culmensi dignissimo, domino observantissimo etc.
In arce Lubaviensi
Reverendissime in Christo pater et domine, domine observantissime, post osculum manus Vestrae Paternitatis Reverendissimae ac servitutis meae devotam commendationem.
Litterae Vestrae Paternitatis Reverendissimae in castro Lubaviensi XVII Iulii datae quarta Octobris per Quirinum Galler sunt mihi redditae, quibus Vestra Paternitas Reverendissima scribit se misisse florenos de Reno XV pro cive Elbingensi ratione dispensionis contracti matrimonii, quos florenos XV numquam cepi praeter ducatos pro duorum brevium expeditione videlicet suscipiendorum ordinum sacrorum a quocumque antistite extra tempora a lue constituta ac prorogationis de non conservando ad octo menses, quae brevia duo Vestram Paternitatem Reverendissimam habuisse puto.
Tametsi pontifex dumtaxat ad menses octo usque ad Ianuarium inclusive prorogationem admisit, tamen iustissimis de causis propter damna ex incendio suscepta et accessum Cracoviam sumptuosum, si velit Vestra Paternitas Reverendissima mihi intimet, maiorem prorogationem obtinebo, etsi litterae ad mensem Ianuarium non redderentur hic, nihilominus quandocumque mittantur, quia prorogationem expediendo absolutionem de neglecta consecratione facile obtinebimus.
In reliquis, quae Vestra Paternitas Reverendissima in scheda ascripsit, repetendo dudum Vestrae Paternitati Reverendissimae respondi.
Pontifex ad Marsiliam gratia colloquii cum rege a Portu Liburno ante dies XV navibus vectus.
Valeat Vestra Paternitas Reverendissima felicissime, quam optimus Deus salvet servetque incolumem semper, cuius gratiae me commendo.
Romae, XV Octobris 1533.
Vestrae Paternitatis Reverendissimae devotus servitor Stanislaus Rzeczicza