List #4797
Tiedemann GIESE do Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1547-08-21
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-08-23 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri ac maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater Domine, frater et maior observande. Salutem et obsequiorum meorum commendationem.
Cum hic mihi notus nobilis ad Reverendissimam Dominationem Vestram proficisceretur, nolui neglegere occasionem remittendi ad Illam litteras reverendissimi domini archiepiscopi, qui quamvis nunc simulet causam esse, cur praetereatur Reverendissima Dominatio Vestra, tamen cum in superioris synodi decreto omnes episcopi Prussiae de subiectione condemnentur, facile recantabit, praetextum habens prioris decreti, quod rescindere non potuerit. Cautam igitur esse oportebit Reverendissimam Dominationem Vestram, quae si adhaerere mihi voluerit in hoc synodali iudicio, commodius et facilius hoc Illi erit nunc quam postea novam obire molestiam essetque id etiam mihi conducibile et valde gratum. Cogitavi illuc mittere unum ex capitulo meo cum cancellario meo, si ipsa Reverendissima Dominatio Vestra non mittet. Opus mihi erat bulla apostolica, qua in promotione sua ad eccelsiam Culmensem commendata est Rigiensi archiepiscopo, quam ut mihi mittat, precor. Alia postea. Cupio me Reverendissimae Dominationi Vestrae esse commendatissimum, quam ut Dominus Deus in longissima tempora servet incolumem, precor.
Datae Lubaviae, XXI Augusti, anno etc. XLVII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus Tidemannus episcopus Culmensis