» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2302

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1540-04-04
            received Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-04-09

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1615, p. 125-126, 189-192

Prints:
1HE 1 No. 65, p. 89-90 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino observatissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatisssime. Officiosissimam servitutis meae et orationum commendationem.

Quae de fratribus istis ad me scripsit Reverendissima Dominatio Vestra, ea lecta sunt per me reverendissimo domino meo, domino Chelmensi episcopo. Sicubi res postulabit, studium meum atque officium Reverendissimae Dominationi Vestrae non deerit. Quae hic acciderint, etsi ex aliis fortasse cognovit Reverendissima Dominatio Vestra, tamen ipse quoque perscribenda ea putavi. Dies decem et octo intercesserunt, cum publice fuit obiectum domino Sborowski nomine serenissimae maiestatis regiae, quod quaedam dixisset, quae ad laesae maiestatis crimen pertinerent, quod quasdam contra serenissimum regem adolescentem coniurationes moliri esset auditus. Qui cum delatorem dari sibi postulasset sibique ne cogitare quidem ista in mentem venisse dixisset, neque se putare fore quemquam, qui haec in os sibi dicere ausus esset. Responsum est ei verbis serenissimae maiestatis regiae: Cras aderit, qui in os dicat. Magna fuit hominum exspectatio, quorsum esset res evasura. Cum crastinus dies illuxisset, nuntiatum est, in diluculo Pretwicz esse interfectum. Qui tribus bombardis ictus multorumque gladiis petitus, cum strenue se defenderet, aegre quidem, sed vivus tamen evasit. Venit ad constitutum diem Sborowski, postulavit sibi proferri eum, qui in os ea diceret, quae fuissent hesterno die per serenissimam maiestatem regiam sibi obiecta: se innocentiam suam defendere paratum esse. Responsu[m] est ei, quod qui haec in os fuerat dicturu[s], is letali vulnere sit affectus, suspica[ri] serenissimam maiestatem regiam, id opera Sborowski factum esse atque ideo illum sacrame[nto] militari sive sponsione fidei obstringe[re]. Obstrictusque est frequenti senatu, cu[m] omnibus ingrediendi potestas facta [esset]. Nihil actum est adhuc aliud. Quid porro futurum sit, nescimus. Pretwicz vi[vit] adhuc. Duo sunt globi iam e corpore extracti. Restat unus adhuc, qui si exi[mi][] posset, extra omne periculum futurus esset. Adhibetur omnis in curando eo diligentia. Si quis nomen alicuius istorum detulisset, qui manus ei attuler[unt], proposita illi est merces mille florenorum. Sed neque delatus, neque captus est quisquam.

Aliud quiddam accidit postri[die][] diei Paschatis. Heremita quidam veste suae professionis indutus ascendit contion[em] sub id ipsum tempus, quo sacrum illud maius erat cantandum, cum praesentes adessent serenissimi principes, ac magna voce: „Audite”, inquit, „audite, audite. Deus non potest ferre diutius populi sui scelera, et quemadmodum olim sancto Ioanni Evangelistae, ita mihi nunc indigno revelare dignatus est, quod orbem universum gravioribus quam umquam antea plagis afficere statuit, incipiet autem a sanctuario suo”. Magnus fuit omnium stupor, cum haec audirent. Habitus est pro deliro. Cumque dixisset quidam, qui proxime adstabat: „Quas profers fabulas”? „Non fabulas”, inquit, „sed rem certam narro. Putatis me insanire, sum mentis compos”. Detractus est postea per sacerdotem de cathedra iussu magnatum, quod multi tamen moleste ferebant. Praecipue, postquam cognoverunt, sacerdotem esse, magna sanctimonia vitae praeditum. Venit ad me eo ipso die vocatus; contuli cum eo non pauca: visus est mihi esse sanioris mentis, quam ex iis ipsis nonnulli, qui eum deturbari iusserant. Quaesivi ex illo, quid ex eo loco dicere statuisset. Narravit mihi somnium quoddam suum, quo fuerit ei ecclesiae ruina revelata. Quod somnium ut publice omnibus proferret, quinquies admonitum se in somno fuisse, ad extremum etiam horribiles minas adiectas fuisse, nisi paruisset. Datum fuit negotium per reverendissimum dominum Cracoviensem nonnullis, ut examinarent hominem atque una consultarent, num esset ad contionem admittendus. Ego quoque ad eam rem fui vocatus. Vidimus hominem magna vitae integritate et sanctimonia praeditum, querentem de vita impura praelatorum, quos per somnium istud admonitos Deus voluerit, ut resipiscerent. Decretum est tandem, quatenus idem reverendissimo domino probaretur, ut publice somnium suum proferret, sed prius id perscriptum ostenderet. Si potero, descriptum mittam Reverendissimae Dominationi Vestrae et quid postea erit actum, perscribam.

Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram quam diutissime servet incolumem et felicem. Cuius m[e] gratiae commendo.

Cracovia, pridie Nonas Apriles 1540.

Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis et Cracoviensis