» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2396

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1541-03-06
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-03-16

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1618, p. 441-444 (391-394)

Prints:
1HE 1 No. 80, p. 102-103 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo

Reverendissime Domine, domine colendissime.

Salutem et officiosissimam servitutis commendationem.

Nihil est, quod agat gratias Reverendissima Dominatio Vestra, si ea, qua debeo, fide mandata eius exhaurio. Facio enim id ex officio meo, summa reprehensione dignus futurus, nisi fide ista essem et observantia erga dominum meum et episcopum meum.

Quod cistellariam comoediam attinet, gaudeo eam illius, quam volumus, esse catastrophen. Maiorem nunc in spem venio confecta iri omnia ex sententia nostra. Mihi curae futurum est, ut libellus in urbem mittatur, ubi procul dubio Alexander debitas sibi poenas evolabit minime. Iam et doctor Ioannes graviter illi est infensus, quod ex me cognovit per obitum suum eum canonicatum in urbe impetrare conatum fuisse pro nescio quo Dresler. Hortatur me, ut instem atque urgeam, ut ne reditus illi ad ecclesiam pateat, sed in favillas potius convertatur. Narravit mihi ex urbe se litteras ab eo accepisse, quibus non alia de re quam de arcula ista vehementius est sollicitus et cupit, quid actum de ea sit, cognoscere. Quod ubi cognoverit, non dubito, quin sit in pedes se daturus. Scripsisse eum praeterea, quod cum venisset in urbem, per nepotem Reverendissimae Dominationis Vestrae, ita rem instructam reperit, ut ingens fuerit in discrimen adductus, sed adventu suo conticuisse omnia. Accesisse se postea ad cardinalem protectorem, primum saevis esse verbis protelatum, altera vero congressione, cum iusta illius omnia cognovisset, misertum esse cardinalem hominis innocentis neque obscure tuliss[e] dolorem suum, quem ex eo conceperat, quod videret, in hominem innoxium ita esse saevitum. Promisisse etiam se scripturu[m] serenissimae maiestati regiae, quod decretum proscription[is] nequaquam liceret a Sancta Sede confirmari. Sed hoc tamen hortatum e[sse], ut cum iis, quibus negotium exhibebat, conveniret, nominatim autem mecum de cantoria concordaret. Haec ita, ut mihi scripta narravit dominus doctor, ita Reverendissimae Dominationi Vestrae scribo. Litteras ipse non legi, sed neque [a] cardinale ullae sunt hac de re ad serenissimam maiestatem regiam litterae scriptae. Ad quem scribi litteras curabo de comoedia ista cistellari[a], neve sibi illudi ab homine patiatur. Nam et ipsi maiestati regiae post decretum latum illusum ab eo esse datasque ei publicae fidei litteras, quibus certum ill[i] fuit tempus praescriptum, quo doceret ita rem habere, quemadmodum detulerat a[d] serenissimam maiestatem regiam, de nuntio detento; neque, quod confinxerat, docere potuisse. Sed de Alexandro satis.

Salvus conductus ex sententia Reverendissimae Dominationis Vestrae perscriptus mittitur, adiecta tamen illa in margine clausula. Aliter enim fas non esse putabat reverendissimus dominus.

Volfgangus Folder ea, quae voluit, obtinuit.

Hic serenissimi principes recte valent.

Quid sperandum nobis sit, nescio. Sed clavam tamen Herculis non dimittere certum est, etiam si altius ascendendum non esset. Spes tamen est in Christo, fore ut et altius ascendatur et clava tamen ex manibus non extorqueatur. Deus spem hanc nostram confirmet.

Qui et Vestram Reverendissimam Dominationem diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.

Vilna, pridie Nonas Martii 1541.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis