List #1702
Ioannes DANTISCUS do Tiedemann GIESELöbau (Lubawa), 1537-09-05
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Eximio et Venerabili Domino Tidemanno Gise, custodi et canonico Varmiensi, Fratri et Amico carissimo et honorando
Eximie et Venerabilis Domine, Frater et Amice carissime et honorande. Salutem et omnem felicitatem.
Cum hinc a domino Nicolao Plutowski puer Varmiam allegaretur, non potui committere, quin iis Dominationem Vestram inviserem, licet nihil sit, cum adhuc nuntius meus, qui Cracoviam XII praeteriti a me abiit, non est reversus, quod scribendi materiam mihi praebeat etc.
Quomodo hucusque res nostrae habeant, ex meis, quas XXVII transacti mensis scripsi, intellexit. Quibus si respondere Dominatio Vestra non gravabitur, poterit hoc tuto cum hoc puero, qui huc recta redibit, facere. Si interim quippiam scientia Dominationis Vestrae dignum accepero, per meum nuntium Dominationi Vestrae describam, quam felicissime valere cupio.
Ex castro meo Lubaviensi, V Septembris MDXXXVII
Ioannes episcopus Culmensis etc. scripsit