Reverendissimo Domino ⌊Tidemanno Gise⌋, [e]lecto Culmensi et custodi [Va]rmiensi, Fratri et Amico carissimo [e]t
honorando
Reverendissime Domine, Frater et Amice carissime ac
honorande.
Salutem fraternique amoris commendationem
Redii tandem huc 1537-10-12⌊heri1537-10-12⌋ Deo gratia ex ⌊conventus nostri⌋ ergastulo totus corpore et animo fessus et confectus omniumque rerum pertaesus. Accedit et ad molestiarum cumulum, quod ⌊matrem meam⌋, quam amo tenerrime, in ⌊Castro Antiquo⌋ reliqui aegram, profecta siquidem erat ad visendam neptem puellulam, quae apud sanctimoniales Culmenses[1] agit. Haec eius aegritudo me angit plurimum, et, nisi negotia nostra deposcerent et cogerent, ut ⌊hic⌋ cum Dominatione Vestra Reverendissima de rebus nostris conferamus easque absolvamus, recta ad matrem divertissem. Hac igitur pressus solicitudine et nondum laboribus fatigatus viribus restitutus, multa, quae scribenda essent, conferam in compendium. Coram de omnibus latius. Exspecto itaque Dominationem Vestram Reverendissimam et summopere rogo, ut ad 1537-10-18⌊decimum octavum diem huius1537-10-18⌋ se ⌊huc⌋ ad me conferre non velit gravari cum iis rebus omnibus, quae ad nuntii expeditionem ad ⌊urbem⌋ pertinent. Ne tamen interim Dominatio Vestra Reverendissima ignoret, quae in ⌊hoc conventu nostro⌋ acta sunt, mitto in adiunctis schedis conscripta fere omnia, et cum iis formam instrumenti mihi a Dominatione Vestra missi, quandoquidem non reperiebatur notarius, cuius manus recognosci posset ⌊Romae⌋, quod, si talem apud ecclesiam non habueritis, apud nostrates vix puto inveniri. Nescio quae adhuc alia Dominationi Vestrae Reverendissimae essent scribenda, si me non animus taedio et labore lassus deficeret, qui in adventu Dominationis Vestrae Reverendissimae haud dubie redibit atque recrescet. Quam optime
valere et sospitem hic videre cupio et desidero.