Scripsi Dominationi Vestrae Reverendissimae ex Genua ⌊⌋ et hinc ⌊⌋, quae scitu digna habebantur. Et licet nunc quasi nil innovatum est, nihilominus scribo, ut Vestrae Dominationis Reverendissimae mandato meoque debito satisfaciam. Cortes hic circa finem sunt, in quibus isti domini ⌊Arragoniae⌋ nimis protervos se exhibuerunt, adeo ut ⌊caesareae maiestati⌋ aliquoties animum moverunt trahentes omnia non ad caesaris sed sua vota etc.
Liga inter sanctissimum ⌊pontificem⌋, ⌊caesarem⌋ et ⌊Venetos⌋ contra ⌊Turcas⌋ noviter facta, multa videtur mutasse animosque non mediocriter erexisse. Ex quo colligunt multi ⌊caesaream maiestatem⌋ futuro vere traiecturam in ⌊Italiam⌋, ob hocque hinc brevi, non in ⌊Castiliam⌋, sed in ⌊Cathaloniam⌋ abeundum fore. Ipse autem ⌊caesar⌋ forsan in postis ad ⌊imperatricem⌋ in ⌊Valledolit⌋, ubi praeterito mense ⌊filium⌋ dicunt peperisse, ibit. Sed haec incerta sunt, nihilominus inter aulicos ita declarantur, omnia enim (consulto) secretius aguntur. Non pauca praeterea dicuntur de ⌊Turca⌋, de ⌊Angliae rege⌋ et magno exercitu ex ⌊Francia⌋ in ⌊Italiam⌋ nuper misso, sed ea, cum sint incerta, omitto.
Mense praeterito habui litteras a domino ⌊Graciano⌋ et domina ⌊Isabella Delgada⌋, quibus de ⌊puella⌋ indotata solliciti multa scribunt, ut latius Dominatio Vestra Reverendissima ex his annexis domini Graciani litteris intelliget.
De pace inter ⌊caesarem⌋ et ⌊regem Galliae⌋ tractatur, sed nondum quicquam conclusi aparet. Nuper huc advener[at] orator ille Gallus <(>qui ante bellum aliquot annis in hac aula manebat) brevibus absolutus est, nam quinto, ni fallor, die rediit in ⌊Franciam⌋. Sunt, qui olfaciunt brevi utrimque in confiniis insignes commissarios conventuros, ut negotium pacis finiatur. Iamque vulgo dicunt dominum ⌊Granvela⌋ cum domino ⌊Covos⌋ brevi abituros in ⌊Perpinian⌋, hec interim incerta non scribo pro certis, credo tamen certa fore.
⌊Coniugem⌋ relictam viduam olim domini ⌊Ulrici Ehinger⌋, licet splendidissime hactenus in ⌊Castilia⌋ vixit, dicunt statuisse redire in ⌊Germaniam⌋.
Nuper iterum accepi litteras a domino ⌊Graciano⌋ et domina ⌊Isabella⌋, quas his quoque adiunxi, ut Dominatio Vestra Reverendissima eo melius historiam intelligat de novis nuptiis, quas ego accelerari consului, litteris meis cum respondissem, propter noctes longiores et frigidam instantem hiemem etc.
Nil restat scitu dignum. Iterum me Commendo Dominationi Vestrae Reverendissimae, quae felicissime valeat memor servi sui perpetui.