Quamvis iamdudum exspectata Reverendissimae Dominationis Vestrae praesentia nobis ⌊hic⌋ omnibus non potest non esse gratissima et imprimis iucunda, dubitat tamen ⌊venerabile capitulum⌋, an eam nunc ad solemnitatem Paschalem commode nobis exhibere poterit, praesertim si interim litterae ex ⌊urbe⌋ redditae non fuerint. Sine quibus nec religiosam illam ac solemnem exceptionem publice admittere, nec iuramentum a subditis exigere licebit. Sin vero interea (quod nam(?) non dubitat) afferentur, tamen nihilominus expendendum esse Dominationi Vestrae Reverendissimae, utcumque cetera omnia votis sint responsura, quam sit ei futurum incommodum ⌊hic⌋ et ⌊Braunsbergi⌋ circiter dies XX immorari et tempus terere, aut ⌊Heilisbergum⌋ repetere et mox rursum profectionem ad ⌊conventum publicum⌋ adornare. Proinde consultum videtur ⌊capitulo⌋, quod Dominatio Vestra Reverendissima usque ad opportunum tempus ad ⌊comitia⌋ proficiscendi ⌊domi⌋ se contineat et postea per oppidum ⌊Wormedit⌋ recta ⌊Elbingum⌋ petat ibique, obtentis tamen antea confirmationis seu translationis litteris, solemnibus caeremoniis excipiatur, soluto autem ⌊conventu⌋ ad suam sponsam ⌊ecclesiam Warmiensem⌋ hic primum solemni more excipienda ac celebri apparatu installanda fausto pede veniat. Deinde de recipiendo a subditis iuramento et aliis de rebus consilio cum ⌊capitulo⌋ mature communicato ac uno aut duobus canonicis, quorum opera uti placuerit, secum assumptis, ⌊Brunsbergum⌋ etiam celebri populi occursu excipienda concedat ac civitatem iureiurando sibi et ecclesiae obliget. Post Id ipsum etiam continenter on the margin⌈continentercontinenter on the margin⌉ in ⌊Wormedit⌋, ⌊Gutstat⌋, ⌊Wartenberg⌋ et ⌊Resel⌋ et, circuitu transacto, ⌊Heilisbergum⌋ faciat. Si vero ex ⌊Wormedit⌋ ⌊Heilisbergum⌋ petere et inde alia loca invisere decreverit, in ipsius arbitrio erit. Hanc moram citra periculum esse putat idem ⌊capitulum⌋.
Chrisma etiam Reverendissima Dominatio Vestra nondum assecutis litteris tutius etiam istic seorsum in arce quam hic publice in ecclesia consecrabit. Habet equidem adhuc res nonnihil scrupuli, antea non satis considerati. Munia pontificalia, quibus nunc Reverendissima Dominatio Vestra ecclesiam suam cohonestare instituerat, ad festum Penthecostes et, quoties posthac Dominus inspiraverit, exsequi et hanc intermissionem abunde pensare poterit. De vicariatu vero omnimodo non est opus Reverendissimam Dominationem Vestram esse sollicitam. Si quid praeterea, quam actum est, restat, semotis arbitris transigetur.
Ceterum descripsi in scheda his indita formulam caeremoniarum ad ingressum primum novi pontificis observari consuetarum, si forte ⌊Elbingi⌋ aut alibi ea opus fuerit. Tametsi non dubito eam istic etiam in cancellaria reperiri. Si quid praeterea esset, quo Reverendissimae Dominationi Vestrae inservire et gratificari possem, pronam semper in me inveniet obsequendi voluntatem, modo ne me, quod antea quoque ex a... illegible⌈...... illegible⌉ animo rogavi, conventibus publicis aut eorum negotiis mihi profecto ipsa morte acerbioribus oneret aut verius enecet Reverendissima Dominatio Vestra.
Cui et salutem, BCz, 1597, p. 88 et omnes fortunas meas diligenter committo quamque felicem ac semper auctiorem esse cupio.