» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2981

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1546-07-04
            odebrano Seeburg (Jeziorany), 1546-07-13

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 19, Nr 61

Publikacje:
1HE 1 Nr 228, s. 218-219 (in extenso; łacina regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo

Reverendissime Domine, domine colendissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Nominatio secundo loco, ita ut Reverendissimae Dominationi Vestrae visum est, nepoti illius data est. Fuit hic Melchior, sed eum non vidi; si quid litterarum apud dominum cancellarium obtinuit, nescio. Apud reverendissimum nihil eum obtinuisse scio. Si de iuramento facta erit appellatio, decernetur id procul dubio, quod iura postulant et consuetudines. Sed nihil adhuc ea de re, quod quidem ego sciam, hic actum est. De palatinatu Culmensi laborabo, quantum potero, nisi quod vivo eripi difficile est. De Alexandro videor mihi scripsisse copiose, quid ille ad reginalem maiestatem scripserit, quid ego vicissim nomine maiestatis reginalis rescripserim. Nisi finis hisce diebus fuerit impositus huic tragoediae, certum est, quod elabetur, sed non nisi volente et consentiente Reverendissima Dominatione Vestra.

Burgrabius et ad regiam maiestatem, et ad reverendissimum dominum scripsit, se hoc quidem anno laturum onus sibi impositum, sed ea lege, ut anno insequenti utroque officio, quo fungitur, abdicare se possit. Schedam legi: et scripsit reverendissimus dominus regiae maiestati Vilnam iuxta consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae.

Ceterum dominus palatinus marienburgensis designatus est orator ad caesaream maiestatem in causa proscriptionis domini ducis. Quam provinciam utrum sit suscepturus, nescio. De domo optanda sequar consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae. Constellatus operam suam promisit in abrogandis erroribus istis, quibus civitas est infecta. Fuit hic stator civitatis, qui mira narrabat de mutatione facta in melius deque Pancratii auctoritate diminuta. Quae utinam vera sint. Mussitatur hic de moneta, quam cudunt, nisi quod privilegium habere dicuntur, per quod licere sibi putant cudere cudente maiestate regia. Quod si habent, non sine tumultu violari poterit. Sed praeclarum erat consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae, ut in exterminanda moneta ne fieret mentio domini ducis, verum in genere scriberetur, nisi quod post latum decretum consilium est quaesitum. Quoad fieri poterit, providere conabor, ne in personam Reverendissimae Dominationis Vestrae commissiones impetrentur, nisi prius de voluntate illius constiterit, utrum hoc onus in se recipere velit. Vicinus quibus ex causis Vilnam fuerit profectus, scripsi paulo ante Reverendissimae Dominationi Vestrae, quantu[m] ipse cognoscere potui. Dixi reverendissimo domino, quae fuerit Reverendissimae Dominationis Vestrae, quae alterius et collegarum sententi[a]: grata illi est haec voluntas erga se Reverendissimae Dominationis Vestrae, cui duo haec milia accepta refert atque in ea summa acquiescit. Futurus est olim memor istius offici Reverendissimae Dominationis Vestrae. Cuius ego me gratiae commendo ac ut quam longissimo tempore vivat incolumis, Deum precor.

Cracovia, quarto Nonas Iulii 1546.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis