Liczba odwiedzin: 614
» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #4467

Jan CHOJEŃSKI do Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1534-03-02
            odebrano [1534]-03-16

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 5, k. 4-5

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 504

Publikacje:
1AT 16/1 Nr 141, s. 274-275 (in extenso; polski regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

AAWO, AB, D. 5, f. 5v

Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fautori observandissimo

AAWO, AB, D. 5, f. 4r

Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine observandissime.

Salutem et gaudium in Christo.

Quia dominus castellanus Gedanensis, auritus et oculatus testis, melius enarrabit ea omnia, quae vel aguntur, vel dicuntur hic, quam ego possem describere, ideo ad illius relationem omnia reiciens, paucis respondebo ad superinscribedadad superinscribed bina written over iiaa written over is, quas postremo Vestra Reverendissima Paternitas ad me dedit.

Absolutus est a maiestate regia dominus Gdanensis tam in publicis quam privatis negotiis meo iudicio satis bene, et ut nunc tempora et homines optime peregit omnia, maxime vero publica, in quo nolo iactare meum obsequium, quod Deo teste impendi non minus diligenter quam sincere, immo audent written over ...... illegible...... illegiblett written over ...er etc.

Volski obiurgatus est per me de insolentia a se praestata admissa in domo Vestrae Reverendissimae Paternitatis et alibi, qui tamen se cum iureiurando excusat, sed deinceps, dum in mea in facultate erit, q non ibit ipse in Prussiam cum litteris regiis. Aliud in praesens facere non possum.

Ad dominum Kostkka mitto Vestrae Reverendissimae Paternitati pro censu et mansis duo mandata regia, de quo, ut statuit maiestas regia, accipiet Vestra Reverendissima Paternitas 40 du(catos) Gdanenses, et rogo, si animum inducere poterit Vestra Reverendissima Paternitas, ut ignoscat et remittat. Quando de hoc ille aget honestis modis, faciet utrique maiestati rem apprime gratam, de quo tamen dicet dominus castellanus.

AAWO, AB, D. 5, f. 4v

Dominus plebanus Marienburgensis scripsit ad me, obnixe rogans, ut ei impetrem gratiam et indulgentiam apud Paternitatem Vestram Reverendissimam, affirmans se numquam minimo verbo adversus dignitatem Paternitatis Vestrae Reverendissimae excessise promittensque se velle morigerum praestare erga Paternitatem Vestram Reverendissimam, quam plurimum uti praelatum suum semper recognoscere et debita veneratione habere pollicetur. Rogo itaque, dignetur Vestra Reverendissima Paternitas in hoc sacro remissionis tempore, quod abstinentiae non potus aut cibi tantum, sed affectuum cordi nostro insitorum dicatum est hunc sacerdotem, veniam petentem, in gremium clementiae suae suscipere et s culpam, si quam admisit, condonare, ut Deus Omnipotens omnia delicta Vestrae Paternitatis Reverendissimae remittat.

De his, quae ad me umquam de negotiis Prussiacis aut Vestrae Reverendissimae Paternitatis scripta sunt, nihil est perventum. Ad maiestatem regiam nihil penitus adversus Vestram Reverendissimam Paternitatem scriptum est, praeter unas litteras, quae tamen modeste satis scriptae erant. Quod maiestas reginalis agitetur istis delationibus, non mirum, cuperet enim omnia de Vestra Reverendissima Paternitate et dici, et scribi laudatissima, utpote de sua creatura, et ob eam superinscribedeameam superinscribed rem misit ad Vestram Reverendissimam Paternitatem famulum suum, dominum Grabya, cum legatione paulo acerbiore. Sed haec non permoveant Vestram Reverendissimam Paternitatem, ut conturbari debeat, praesertim cum vitio vacat, AAWO, AB, D. 5, f. 5r postea enim maiestas reginalis explorata innocentia Vestrae Reverendissimae Paternitatis, habebit odio eos, qui mala seminant de bonis servitoribus. Reliqua dicet dominus castellanus, cum quo habunde de omnibus libere satis contuli, nam hoc tempore non de omnibus tutum est scribere.

Ego dabo operam, ut rebus Vestrae Reverendissimae Paternitatis et dignitati consulere valeam et inservire, Vestra autem Paternitas Reverendissima recto tramite incedens, munia publica pro officio suo citra aliquorum offensam obeat et in animi tranquillitate vivat, Deo, principi et reipublicae omnibus viribus inserviens delatoresque iniquos non reformidet, nam venient ad te, qui detrahebant tibi etc.

Commendo me ex corde fraterno amori Vestrae Reverendissimae Paternitatis, cui precor Dei gratiam, principum favorem et hominum dilectionem et post hos labores sempiternam requiem.

Dat(ae) or Dat(um)Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um) Vilnae, secunda Martii MDXXXIIII.

Vestrae Reverendissimae Paternitatis obsequen(s) or obsequen(tissimus)obsequen(s)obsequen(s) or obsequen(tissimus) Premisliensis scripsit