⌊Venerabilibus Dominis Praelatis Canonicis et Capitulo ecclesiae nostrae Varmiensis⌋, fratribus sincere nobis dilectis
⌊Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis⌋
Venerabiles Domini, fratres sincere dilecti.
Incognitum non est Fraternitatibus Vestris, quam fideliter nobilis et strenuus ⌊Georgius Proick⌋, miles, advocatus capitaneusque noster Braunsbergensis ⌊praecessoribus nostris⌋ nobisque hucusque inservierit. Volentes itaque illum benevolentiore gratia nostra prosequi et ad serviendum nobis ecclesiaeque nostrae alacriorem prosperioremque reddere, contulimus illi molendinum ⌊Wekelicz⌋ nuper ad mensam nostram devolutum ad dies vitae ipsius et coniugis eius habendum atque fruendum. Qua in re privilegium nostrum subappenso sigillo illi dedimus. Cui, ut et vestrum appendant, rogamus, benemeritis enim his maxime turbulentis temporibus gratificari res ipsa postulat. Fraternitatesque Vestras feliciter valere optamus.
Ex arce nostra ⌊Heylsberg⌋, V Martii Mo Do XLIII-o.