List #1102
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) do Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1534-01-23
odebrano [1534]-01-31 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo meo Domino Culmensi etc.
Reverendissime mi Domine observantissime.
Occupatissimus hic in scribendis negotiis conventualibus cogor esse brevior, quam vellem, scribam tamen ex Ploczka latius. Pro simulacris maximas ago gratias, vehementer me delectant et loco magni et carissimi muneris habeo referreque Reverendissmae Dominationi Vestrae curabo.
Non placuerunt hic nobis omnibus, quae reverendissimus dominus archiepiscopus scripsit Reverendissimae Dominationi Vestrae, multo minus, quae scripsit dominus Costhka, neque est quisquam nostrum, qui aliquid dubitet de fide et favore Vestrae Reverendissimae Dominationis et aliorum istic dominorum erga nationem nost paper damaged⌈[st]st paper damaged⌉ram, aut qui his credet, quae per Cost paper damaged⌈[ost]ost paper damaged⌉hcam sunt scripta, proinde Reverendissima Dominatio Vestra haec quoad nos on the margin⌈nosnos on the margin⌉ contemnere et non curare velit valeatque felicissime et me diligat.
Pyotrkoviae, 23 Ianuarii 1534.
Reverendissimae D(omination)i or D(ominationis)⌈D(omination)iD(omination)i or D(ominationis)⌉ Vestrae addictus Plocensis
Postscript:
Quoad maiestatem regiam, faciant Dominationes Vestrae, quod contra calumniatorem instituerunt.