» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #1404

Ioannes DANTISCUS do [Martin von ZEHMEN (CEMA)]
Löbau (Lubawa), 1536-01-24


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, BCz, 244, s. 68
2kopia język: łacina, XX w., B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1536, k. 5r-v

Publikacje:
1AT 18 Nr 49, s. 71-72 (in extenso; polski regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

BCz,244,p. 68

Venerabilis Domine, frater in Christo carissime. Salutem.

Accepi hic XXIa huius litteras vestras, quibus operam(?) vestram, quam ad examinandos contionatores Thoronenses impendistis, declaratis fuitque illa mihi grata admodum eritque multo gratius institutum vestrum, cum in effectum deductum fuerit, ut omnia in ecclesiis illis recto ordine dirigantur, ad quod bonam propensionem vobis non dee written over ffee written over fsse pro vestra in Deum pietate et in religionem amore mihi omnino persuadeo. Cohibebitis contionatorem Iacobum ratione iusiurandi, quod in manus vestras praestitit et animadversionis nostrae in illum, si quid in contrarium effuttiverit, Franci superinscribedcici superinscribedscanum vero, si, quod coepit virus diffundere, non retinuerit et penitus suppresserit formidine interminationis, qua illi et complicibus eius mendicitatem, vel ut ipsi vocant terminationem, in dioecesi mea sum prohibiturus. Delatum item ad me est, quod eiusdem ordinis fratres in civitate mea Culmensi more vetere, hoc est pessime et immundissime vivant. Habita istius rei veritate commonebitis eos, ut a pravis et perversis malique exempli actionibus, quibus vicinia undique sunt referta, desistant, sin vero hidden by binding[o]o hidden by binding idem, quod illis, qui Thoroniae degunt, accidet et fortassis quippiam gravius, quo non solum a quaestu mendicitatis, quo se infarciunt et ad omne crimen se reddu(n)t alacriores, verum etiam ex omni dicione mea eliminabuntur. Ceterum civem illum Thoronensem Holsth, qui ad me appellavit, nondum vidi, quod si infra statutum diem se non obtulerit, vos ad ea, quae canones disponunt, procedatis. Ignorantiam magistratus Thoronensis cum scriba illo praetendere non possum, luem scilicet Lutheranam ms. Lutteranam(!) LutheranamLutheranam ms. Lutteranam(!) prohibitam esse nec ne, cum iam illam ex mandatis prius serenissimae maiestatis regiae et ex bullis pontificum, praesertim ex novissima, excusserint, iustum Dei iudicium aliquando insolentis et diabolicae huius sectae sectatores experientur. Nos id quod possumus, praestamus et praestare debemus. Bene valete Deumque pro me cum fratribus nostris, quos saluto, exorate.

Lubaviae, XXIIII Ianuarii MDXXXVI.

Ioannes Dei gratia episcopus Culmensis