List #1480
Johann TYMMERMANN do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1536-06-09
odebrano [1536]-06-09 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino stain⌈[domino]domino stain⌉ Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi amico et stain⌈[amico et]amico et stain⌉ domino meo colendissimo stain⌈[endissimo]endissimo stain⌉ et gratioso
Post obsequiorum meorum exhibitionem.
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae Lubaviae 4-a Iunii datae 7-a eiusdem mihi redditae fuerunt, quibus ratione seu praetextu cuiusdam expostulationis per nobilem dominum Nicolaum Plotowsky Reverendissimae Paternitati Vestrae nomine meo relatae se excusando gratiose mecum iocari dignata est. Quod autem Reverendissima Paternitas Vestra ad nuptias consanguineae suae me invitare ac veterem suum in me amorem indicare dignata est, magnas ago gratias Reverendissimae Paternitati Vestrae, cuiuc vocationi et voluntati libentissime obtemperarem, seu maiori ac magis arduo negotio condicionem et statum Reverendissimae Paternitatis Vestrae concertantibus nunc occupor, nam in festis Penthecostes proxime elapsis in eodem negotio in Heylsberg fui, hodie in Gdanum ad dominum Iohannem a Werden proficiscar, nihil ubique hic praetermittens quod in rem Reverendissimae Paternitatis Vestrae ac negotium, ut novit, inceptum conducat. His me Reverendissimae Paternitati Vestrae obsequiose commendo eandemque oro, quod ad nuptias non venturus sim, me excusatum habere ac solito amore et gratia prosequi di{n}gnetur.
Ex Warmia, 9a Iunii 1536.
Eiusdem Reverendissimae P aternitati or aternitatis⌈aternitatiaternitati or aternitatis⌉ Vestrae obsequentissimus Io(annes) Tymmerman
Postscript:
Venerabilis dominus praepositus nihil adhuc de negotio illo novit.