» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2047

Paweł DUNIN-WOLSKI do Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1539-01-11
            odebrano [1539]-01-26

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1597, s. 433-436

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino meo colendissimo

Reverendissme in Christo Pater et Domine, domine mi colendissime.

Post deditissimam mei et servitutis meae commendationem.

Reddidit mihi nuntius Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras una cum munere strenae loco mihi ab illa misso, quod quamvis Reverendissima Dominatio Vestra pro modestia sua a paupere amico profectum esse scribat atque hoc nomine non minus eleganter, quam facete illud extenuat. Tamen ego aliter existimo. Nam et satis amplum atque honestum est, et dignum, quod a tanto praesule cuivis mittatur. Quod ego a Reverendissima Dominatione Vestra gratissimo animo accepi ingentesque illi pro eo ago gratias atque eidem promereri omnibus meis obsequiis contendam.

Ceterum, quod postulata Reverendisssimae Dominationis Vestrae attinet, quae apud sacram maiestatem regiam per me promoveri voluit, ex litteris maiestatis suae intelliget illam votis eius non gravatim annuisse meamque in hoc operam Reverendissimae Dominationi Vestrae non defuisse certo persuasu habeat neque in aliis rebus defuturam, quoties illa uti dignabitur.

Cuius me gratiae unice commendo eandemque diu et felicissime valere cupio.

Datae Cracoviae, die XI-a mensis Ianuarii anno Domini M-o D-o XXXIX-o.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor Paulus de Volia reipublicae vicecancelarius subscripsit