» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2234

Valentinus RAWENSIS do Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1539-10-10
            odebrano [1539]-10-21

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1597, s. 857-860

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

BCz, 1597, p. 860

Reverendissimo in Christo Patri, Domino et domino Ioanni Dantisco, Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et [...] paper damaged[...][...] paper damagedci[1] suo ter maximo

BCz, 1597, p. 857

Post servitiorum meorum in gratiam Tuae Celsitudinis humillimam commendationem.

Amplissime Praesul.

Non immemor Tuae Celsitudinis admonitionis illius, ne ab officio scribendarum litterarum semel suscepto desisterem, potissimum si quid habeam, quod Tuae Celsitudinis scientia dignum esse existimarem, tametsi nihil hic sit, quod Tuam Celsitudinem scire iuvaret, nactus sum tabellarii certi Tuae, inquam, Celsitudinis servitoris copiam, illius sanitatem invisere praesentibus decrevi. Quae, deos precor, spero, ut sit integra ac diuturna omnem denique felicitatem habens sibi commitere.

Id insuper a Tua Celsitudine peto maiorem in modum, Ioannis Warszoviensis, cuius ipse sum praeceptor, ne Tua Celsitudo obliviscatur, non minus et quotannis illi promissae munificentiae, non modo, quod id ante pollicita parenti ipsius fuerit, sed quod et pueri indoles, in discendoque non parva diligentia eam Tuae Celsitudinis mereret gratiam. Qui si talis esse perget, qualem hoc anno exhibuit sese errore suo priore cognito, futurum facile credo, quod et Tuae Celsitudinis erga se augebit favorem, et amicis suis afferet consolationem.

Regia maiestas nondum plene convaluit, hinc est quod multi ominantur comitia hic celebrari, quod forte maxime pendet ex Maioris Poloniae incolarum consensu.

Quod reliquum est, commendo me et hunc puerum Tuae Celsitudinis gratiae. Quam Christus Optimus Maximus servet diutissime incolumem.

Cracoviae, feria sexta ante festum sanctae Hedvigis, anno Domini 1539.

Vestrae Celsitudinis servitor, magister Valentinus Rawensis, studii Cra(coviensis) collega

[1 ] Missing part of address was written on lost piece of paper the seal was impressed through.