Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis commendationem.
Quae causa fuerit cubicularium hunc mittendi et comitia in ⌊Prussiae terris⌋ edicendi, ex
serenissimae
⌊maiestatis regiae⌋ litteris Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet. Visum est nonnullis, ut oratorem ageret dominus ⌊praepositus⌋. Quid profecturus sit, exitus indicabit.
De ⌊Alexandro⌋ nihil habui, ex quo tempore littteras Reverendissimae Dominationi Vestrae a nepote illius misi per Dominum ⌊Nicolaum Locka⌋. Qui fuit hic ⌊nuntius apostolicus⌋, agere coeperat de liberando ⌊eo⌋ et iam apud Reverendissimum Dominum fundamenta iecerat, sed simul ut ex me didicit, quarum sit rerum insimulatus et quam apertis ac fidedignis testimoniis convictus, tantum ab eo se abesse dixit, ut sublevatum hominem vellet, magis etiam ut depressum cuperet. Cum valediceret serenissimae ⌊maiestati regiae⌋, reverendissimus ⌊dominus Plocensis⌋ graviter cum eo et copiose frequenti senatu expostulabat, quod apud ⌊Sedem Apostolicam⌋ non ea, quam oporteret, serenissimae maiestatis regiae litterarum ratio haberetur, quodque non satis eis crederetur: ubi et de ⌊Alexandro⌋ facta fuit mentio. Quod ego pridem Reverendissimae Dominationi Vestrae scribere statueram, sed in istis meis tam variis curis et cogitationibus, quemadmodum clavu[s] clavum, quod aiunt, ita una cogitatio pellit aliam.
Exspectamus, ut doce[at] nos Reverendissima Dominatio Vestra, quemadmodum quat[tuor] cardinalibus respondendum censeat.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius gratiae me commendo. serenissima ⌊maiestas regia⌋, De[o] sit gratia, iam convalescit.