List #2643
Eustathius KNOBELSDORF do Ioannes DANTISCUSParis, 1543-04-18
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-06-30 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri ac domino, domino
Quanto me desiderio Celsitudinis Tuae torserint litterae, vel hinc coniecturam facies, quod iam annus elapsus est integer,
ex quo eas semper anxio exspectaverim animo, nisique mihi sollicita Celsitudinis Tuae cura perspecta toties esset, accessisset ad huc, quem ex communi temporum calamitate capio, dolor vix tolerandus, quod me ab eo, in quo omnes mihi spes repositae erant, destitutum putassem. Quem scrupulum mihi excussum vehementer gaudeo. Ea enim est itinerum huiusce tempestatis ratio, ut post semestre ad me vix tandem perveniant a Celsitudine Tua missae litterae. cf.
Quid aliud faciam, praestantissime princeps, quam ut liberalitatem tuam admirer? Benevolentiam vero tantam in nos obuiis excipiam osculis. Quam commodum obvenerint mihi viginti illi vallenses, non facile dixerim. Fecerunt sane, ut respirarem animumque, qui iam paene totus evanuit, resumerem. Erat mihi hisce quadraginta ieiuniorum diebus conflictatio, sane incommoda cum febribus, quae effecit, ut hic aeris alieni mihi nonnihil contrahendum esset. Ex quo me tui muneris liberalitas extraxit.
Aureliam me et medicorum consilium et legum, quae ibi est, diligens tractatio invitat, faciendum igitur censeo, quoniam et valetudinis nonnihil affectae mihi habenda sit ratio, et iuris civilis plane esse rudis nolim. Ut hac aestatem ibi transigam, quod cum Celsitudinis Tuae adminiculo fiat, vehementer oro. Non enim te latere arbitror legum
disciplinam ex celeberrima hac academi{c}a senatus consulto esse submotam, non secus quam ex
Tuae Celsitudini in manu est nascentis ingenioli nostri spem vel fovendo ad frugem aliquam perducere, vel deserendo quodammodo adhuc in herba existentem supprimere. Quorum utrum Celsitudo Tua sit factura, ut non dubito ita, ut maturitas rebus tam perturbatis accedat, vehementer oro. Incredibile est, quantum animum angeat
Valeat Celsitudo Tua feliciter meque parentesque meos cum tota familia ut sibi commendatos habeat, obnixe oro. Eo mihi scribendi ad Celsitudinem Tuam intentum est, modo si tabellarium eundem, qui tuas nobis attulit, negligere nolo.
Vale iterum.
Celsitudinis Tuae addictissimus alumnus