List #2908
UNKNOWN do Ioannes DANTISCUSs.l., [1546-02-16 — 1546-04-05]
odebrano 1546-04-05 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
[Reverendissimo in Christo] patri et domino, domino [Ioanni Dei] gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Rex Galliarum et rex Angliae inter se bellum longe acrius quam umquam antea restaurare dicuntur, quapropter multorum opinio est caesareae maiestati hoc anno nihil negotii per regem Franciae exhibitum iri. Fertur reginam Mariam tractandae et componendae pacis causa inter caesarem et Gallum Cameracum profectam aut propediem profecturam.
Caesarea maiestas habuerat in animo ex Traiecto ad tertium diem Februarii discedere versus Noviomagum, quod est oppidum in Geldria, ut ibi conventum celebraret et inde cogitare Ratisponam.
Conventus Shmalkaldensium Franckfordiae habitus dissolutus est, conventum tamen eodem in loco ad primum diem Aprilis.
Creditur a nonnullis foederatos Shmalkaldensis societatis suos oratores Cameracum missuros esse, quemadmodum antea apud regem Angliae et deinde apud Gallorum regem habuerunt.
Scribitur maiestatem caesaream ex Traiecto inferiori discessisse tertia die Februarii versus Noviomagum et quod ibi per aliquot dies conventus celebrandi causa commorabitur, inde postea recta Ratisbonam ad comitia imperiali<a> profectura. Conventus Posoniensis conclusus est, maiestas regia Romanorum ad diem quartum Martii, ut speratur, Viennam redibit, ubi perpaucos dies moram trahet. Statuit enim conventum ad XXIIII Martii Moravis Olomutii indicto personaliter interesse, ea vero diaeta absoluta perget Vratislaviam, ut pro certo creditur, Pragam contendet, et ex Praga post habitam ibidem diaetam Ratisbonam proficiscetur.
Indutias annuas certis quibusdam condicionibus cum Turca susceptas vel ab eo potius concessas a suis praefectis et gentibus in Ungariamm et Sclavoniam parum observari apparet. Nec earum fructum aliquem hactenus sensimus et magis sane optare quam sperare licet easdem misero regno Hungariae salutares fore, praesertim cum passae et sangiachi Turcarum imperatoris constanter affirment se nullam de iis observandis commissionem a domino suo accepisse. Quin immo non attentis istiusmodi indutiis miseris colonis censum et tributa imponunt, arces, castella et fortalicia invadunt.
Ex litteris cuiusdam ex Tridento die XVI Februarii 1546
Cupis certior fieri de concilio, dicam omnia. Sunt hic praelati fere quinquaginta, episcopos dico, nam cardinales legati sunt tres et praeter hos cardinalis Tridentinus et recens cardinalis de Iahen, quem Giennensem vocant. In dies crescit numerus, sunt fere omnes Itali, rex Galliae ante paucos dies se brevi missurum duodecim episcopos cum totidem doctoribus scripsit. In concilio haec servatur ratio: patres omnes in tres classes sunt redacti, eo quod tres cardinales sunt legati. Hae classes singulae coram singulis cardinalibus legatis conveniunt semel atque iterum in septimana, argumentum unum idemque ubique discutitur. Deinde tres legati conveniunt et totus patrum numerus etiam semel aut bis in septimana atque ibi in commune proponuntur, statuuntur, disputantur, quae ante singulatim apud sngulas classes fuerunt inquisita, et quae sic statuuntur, tandem in sessione (sic enim vocant) veluti publicantur, sic ut sessio idem fere sit, quid in imperii comitiis recessus. Sessiones hactenus duae habitae sunt, prior septima Ianuarii, altera quarta Februarii, tertiae dictus est dies Iovis post mediam quadragesimam. In illis duabus prioribus nihil aliud decretum est, quam quod in priore de moribus hic componendis et vitae honestate atque eius generis alia quaedam sunt statuta, promulgata, in altera vero decretum est confessionem fidei, quae in ecclesia canitur, servandam. Nam quia plures praelati exspectantur in huiusmodi minutiis haeretur, ut ea, quae maioris sunt momenti, in ampliore consessu tractata, auctoritatis plus obtineant. Vereor enim, ne papa de industria quantum potest, omnia differenda procuret, ne eius status brevi in quaestionem veniat. Nam certum est longe maximum episcoporum numerum, qui hic sunt, nullius hominis mortalis habito respectu solius Christi causam ob oculos proponere, id quod papa iam dudum intellexit. Fuit controversia maxima de dogmatis, primum an de moribus (nam ob haec duo concilium coactum est) agendum esset, papa voluit dogmata prius discutienda, nimirum interim, dum hoc ageretur, non deforet scrupulus, qui concilii cursum interpellaret. Caesar contra, morum emendationem priorem esse voluit, utpote a quibus corruptis nostra religio corrupta est. Hic inter patres convenit, ut mixtim de utrisque disputetur, pro tertia sessione coeperunt de libris sacrae scripturae authenticis inquirere. Post hanc disputationem, credo, de festis, ieiuniis rebusque similibus fiet inquisitio et disputatio. Vereor, ne si Lutherani non advenerint tandem in summum dissipetur concilium, et nihil praeter levicula quaedam contra monachos et sacerdotes statuantur, potissimum si caesar cum Gallo belligerabitur, de quo hactenus incerti sumus. Senensis populus nuper vetere rancore in memoriam revocato ad quadraginta nobiles extemporaneis armis interfecit, tumultus adventu equitum a duce Florentiae sedatus, videntur nimia libertate lascivire.
Audio his diebus episcopum Capo de Istria ex Veneciis in Germaniam ad Lutheranismum profugisse, an verum sit, nescio.
Ex litteris Tridenti datis quarta Februarii 1546.
Paucis exponemus, quae in hodierna sessione sunt publicata. Peractis solitis caerimoniis ad sancti spiritus invocationem et gratiam obtinendam unicum sacrosancti synodi decretum fuit publicatum. Nempe quod sanctam catholicam fidem confiteatur unusquisque symbolumque apostolicum de verbo ad verbum lectum fuit, quo lecto quaesitum fuit imprimis a reverendissimis dominis cardinalibus deinde a singulis episcopis, si quid erat lectum, responderunt domini cardinales singuli singulariter per haec verba: „placet” et „ita credo” et „confiteor”. Praeter tamen haec verba quattuor episcopi fuerunt, qui schedulas proprias notario concilii exhibuerunt. Hae quid continerent, incertum est, non enim lecta fuerunt. Creditur quod praeter fidei confessionem aliud voluerunt in decreto synodali inseri, de quo in congregatione etiam fortassis obtineri non poterat. Post hoc aliam sessionem concilii futuram publicarunt ad diem Iovis proxime post dominicam Laetare futuram, quod ideo factum fuit, quoniam auditur plurimos praelatos ex diversis partibus esse venturos aut iam sese viae et itineri dedisse, quorum adventum censuit sancta synodus esse exspectandum, ut quod de haeresibus auferendis et abusibus tollendis decernendum erit. Id solidum et firmius haberi possit, quanto plurimorum praesentia et consilio tractatum et conclusum fuerit. Praeter haec duo nihil aliud factum fuit nec dictum etiam, quod a praecedentia faceret, sed omnia intermissa fuerunt, qua superioribus nostris litteris scripseramus.