List #325
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSValladolid, 1527-02-03
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Clarissimo Domino Ioanni Dantisco, illustrissimi Poloniae regis oratori, patri meo cumprimis observando
Salutem.
Nolo te quicquam celare rerum mearum. Vidisti nuper quaestiones boni senis, en responsa ad te transmitto. Nondum ad illum pervenere. Sunt enim hae eaedem litterae, quas illi sum iussurus exhiberi. Lege et reclusas remitte, ne quisquam alius videat. Is nuper per litteras, heri etiam misso suo ad me oeconomo domino Karolo, quem nosti, pecuniam obtulit in relevamen paupertatis meae. Ego gratiam habui sperans propediem habiturum ex civibus meis Antverpiensibus. Mitto ad te ipsas simul litteras senis posteriores, quarum tergo appensam schedulam videbis et leges cum residuo. Interim me tibi commendo.
Fuit heri apud me dominus Ludovicus a Flandria, dominus a Prato. Is pollicetur mihi operam suam apud Karolum caesarem, commissio uti aliqua tradatur in Italiam profecturo mihi cum cancellario. Prius tamen, ait, ubi restitutus sanitati fuero, transigendus cum cancellario animusque illius resciendus. Tum demum se apud caesarem obiturum officium amici. Vellem sanus esse et tecum agere super his et aliis quibusdam. Sed id adhuc fieri nequit.
Bene vale.
Ex Valle Oleti, III-o Februarii anno MDXXVII-o.
Tuus, quem nosti, Cornelius