» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #3473

Sigismundus de RUSSIS do Ioannes DANTISCUS
Modugno, 1530-03-31
            odebrano Mantua, [1530]-04-20

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, BCz, 1595, s. 41-42

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Multum magnifico et excellenti Domino, domino Iohanni Dantisco serenissimarum maiestatum Poloniae [apud] [cae]sarem oratori, domino observandissimo etc.

Apud caesarem

Multum magnifice et excellens Domine.

Multotiens ad Vestram Dominationem litteras dedi et, quia ab humanitate et virtute tua responsum non accepi, vereor, ne infidi fuerint litterarum portitores. Cum autem ad praesens in caesaris castris militaturus se conferat Lombardiam praesentium lator nomine comes factus de Russis de nostra Russorum familia et domini Ludovici consanguineus, ut ad caesaris curiam veniat Vestram Dominationem meo nomine visitatum, rogavi. Quam habeo exoratam, ut mihi dignetur suam bonam valetudinem significare et, quia magnificus dominus Levicius in Civitate Neapolis, qui meo honore et beneficio bonum opus effecit, ad quod perficiendum caesaris in meum favorem ad eiusdem regni ministros commendatitiae litterae mihi omnem tribuent dignitatem, ut per Vestram Dominationem quam citius fieri poterit a caesare impetrentur et ad me remittantur, pro eius inmensa humanitate ipsam exoro. Erit hoc opus maiestati suae servitio serenissimae reginae et domino Ludovico gratissimum et ego plus Tuae Dominationi quam mihi ipsi debere profitebor. Et quia res ardua non est, spero, quod tua valida intercessio sola sufficiet. Sin autem opus erit favore reverendissimi archiepiscopi nostri qui, ut audio, est multum amicus et frater Dominationis Vestrae, et ad quem in meum favorem scribit per eundem consanguineum meum eius vicarius generalis in hoc archiepiscopatu ipse, quatenus sibi visum fuerit, poterint invocare et uti, magis enim unita virtus fortior est. Vale, excellens domine et mei memor.

Ex terra Medunii, die ultimo Martii 153[0].

Ad servitia Vestrae Excellentis Dominationis paratissimus Sigismundus de Russis Barensis