List #437
Michał SANDER do Ioannes DANTISCUSNizza Monferrato, 1529-10-20
odebrano Bologna, [1529]-11-08 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Magnifico domino
Salutem dico plurimam.
Sedebam nudiustertius solus, etsi adessent veteris et novi testamenti bonorumque auctorum libri, solus tamen, maestus tristique spiritu ossium exsiccatore meam deplorans sortem, quae hunc in angulum me detrusit, ubi non sine desidiae nota velim nolim desidere cogor, atque animo revolvens, qualiter hinc salvis omnibus abire mihi liceat, supervenit nuntius litterarum fasciculum adferens, quem dissolvendo peregrinas quasdam conspicio. Primum illas resigno comperioque Tuae Dominationis esse, pro cuius salute fui semper sollicitus. Bone Deus! In tantam primo aspectu rapior hilaritatem, quantam dictis consequi nequeo. Legi easdem auidissime, dumque chyragra te corripi aduerto, vix me a lachrimis contineo, quoniam iuventutis nostrae delictorum poenam sentimus et experimur. Sane verum esse sentio quod ille (quem ridebam cum citaretur) dixit: “Gaudeant qui malo utuntur regimine” etc. Neque profuit sedulo orasse Dominum, ne reminisceretur peccatorum nostrorum, sumeret de peccatis nostris vindictam, neve memor fore[t] iuventutis nostrae delictorum, quia exaudiri utpote peccatores non merebamur. En ergo patimur ob contempta precepta, quibus pueri docebamur, quo frugalitati studeremus, cf. Hor. Epist. sperne voluptates: nocet empta dolore voluptas ⌊sperneremus autem voluptates, nocet enim empta dolore voluptas.cf. Hor. Epist. sperne voluptates: nocet empta dolore voluptas ⌋ Supra poenam et scommata excipimus quandoquidem hos morbos crapulosae, luxuriosae intemperantisque esse retroactae vitae signa contendunt utcumque Deo grati, quod et olim nos adhuc poterimus quibus audire vacat nostros referre. Labores sunt tot et tanta, que impediunt me, quominus Tuae Dominationis monitis sim audiens. Ea si referre deberem, dies me deficeret. Veniam tamen, favente Deo, quamprimum licuerit prae aegritudine, cui accessit nescio quale ulcus de proximo intra forte biduum secundario secundum mense Maio praeterito inscidit chyrurgicus et curauit recte, an non Deus scit molestius nunc quam prius umquam me me torquet affligit[que] sic, ut equo incidere foret difficile et veniam mutandus quidem est aer eo animo ut una simul in nostram proficiscamur regionem a qua per triginta erravi annos ad integram sanitatem recuperandam quemadmodum olim Bernardus Schulteti quem post egregiam Gdanensis cervisiae potationem et 24 horarum dormitionem ita podagra chyragraque deseruit ut numquam postea per annos XXV seu XXX, quibus postea vixerit, molestarit vexaverit vel cruciarit.
Nova hinc scribere est aquam in mare dedu[ce]re. Sperabant Itali primo caesaris appulsu ab oppressionibus liberari, sed accidit alite[r]. Continet caesar exercitum suum innocuum sub spe concordiae ac pacis, quam dicimus omnes: pax, pax. Timeo vehementer, quod non est
cf. Is 39.8 et dixit Ezechias ad Isaiam / bonum verbum Domini quod locutus est / et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis; Is 32.17-18 et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium / et securitas usque in sempiternum / et sedebit populus meus in pulchritudine pacis / et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta ⌊pax ut propheta Esaias habetcf. Is 39.8 et dixit Ezechias ad Isaiam / bonum verbum Domini quod locutus est / et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis; Is 32.17-18 et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium / et securitas usque in sempiternum / et sedebit populus meus in pulchritudine pacis / et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta ⌋
, interea autem, dum consultat caesar et exercitus contatur, facultas certis permittitur nebulonibus grassandi, depredandi, abigendi, captivandi et ceterorum id genus malorum, que horret dicere, exercendique crudelitates maiores, quam facerent Turche. Et cum possit caesar huiusmodi prohibere, nonne videtur consentire? Fatuunt, ut caesar executionem aliquam frigat, utque eius exercitus ab armis abstineat, quo liberius et securius opprimantur miseri rustici civesque a praesidiariis civitatum militibus. Quid dicam? Nescio, non enim tutum est dicere. O, quam prudenter monuit ille, dicens: “
cf. Luc. 1.281 dum trepidant nullo firmatae robore partes, / tolle moras: semper nocuit differre paratis. / [par labor atque metus pretio maiore petuntur.] / bellantem geminis tenuit te Gallia lustris, / pars quota terrarum! facili si proelia pauca / gesseris euentu, tibi Roma subegerit orbem; Ov. Ep. 4.147 tolle moras tantum properataque foedera iunge– / qui mihi nunc saevit, sic tibi parcat Amor!; Ov. Met. 13.556 credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore / in secreta venit: tum blando callidus ore / 'tolle moras, Hecabe,' dixit 'da munera nato! / omne fore illius, quod das, quod et ante dedisti, / per superos iuro.' ⌊Tolle morascf. Luc. 1.281 dum trepidant nullo firmatae robore partes, / tolle moras: semper nocuit differre paratis. / [par labor atque metus pretio maiore petuntur.] / bellantem geminis tenuit te Gallia lustris, / pars quota terrarum! facili si proelia pauca / gesseris euentu, tibi Roma subegerit orbem; Ov. Ep. 4.147 tolle moras tantum properataque foedera iunge– / qui mihi nunc saevit, sic tibi parcat Amor!; Ov. Met. 13.556 credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore / in secreta venit: tum blando callidus ore / 'tolle moras, Hecabe,' dixit 'da munera nato! / omne fore illius, quod das, quod et ante dedisti, / per superos iuro.' ⌋
” etc. Fama est caesarem Mantuam potius quam Bononiam profecturum, ut fratri in Wienna Austriae a Turchis obsesso ferat suppetias, sicque coactum ducis Mediolani
negotium in manus pontificias committere,
Eiusdem Dominationis Tuae servitor et confrater
Postscript:
An Germani mercatores cesaree maiestatis curiam sequantur et qui, scire cupio. Litterae, si quas ad me dare placuerit, in aula[m] Marchionis Montisferrati cuicumque, et presertim Magnifico et generoso domino Aloysi[o] de Scarampis consignate, reddentur mihi celeriter et fideliter. Nepotem Reuerendissimi quondam cardinalis sediniensis qua possum efficatia commendo Tuae Dominationi. Quae iterum atque iterum bene valeat cuique me commendo et offero.
Servitor et confrater M. Sanderi canonicus Warmiensis et decanus Wrat[islauiensis] Constantiensis
Clerus an exulet, vel constantiae moretur?