List #4570
Augustin REISEN do Ioannes DANTISCUSKulm (Chełmno), 1538, [shortly after April 1]
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Principi, Domino ac domino Ioanni, Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et avunculo suo unice observando. Varmiae
Salutem plurimam dico.
Accepi, Reverendissime in Christo Princeps, primo die Aprilis a fortissimo ms. vortissimo(!) ⌈fortissimofortissimo ms. vortissimo(!) ⌉ domino Nicolao Plotofsky per munificentiam Reverendissimae Paternitatis Tuae XX grossos in sumptum subsidiarium, pro quibus Reverendissimae Paternitati Tuae gratias immortales ago habeoque, utinam referre quoque aliquando possem comulatissimas. Quod reliquum est, Reverendissime Princeps, dabo operam enixe meque contendam, ut exspectationem, quam de me Reverendissima ms. Reverendissimae(!) ⌈ReverendissimaReverendissima ms. Reverendissimae(!) ⌉ Paternitas Tua concepit, non fallam ms. vallam(!) ⌈fallamfallam ms. vallam(!) ⌉. Brevitati ms. Brevitate(!) ⌈BrevitatiBrevitati ms. Brevitate(!) ⌉ litterarum Reverendissima Paternitas Tua, cui me commendo, veniam dabit. Deus Reverendissimae Paternitati Tuae bene faxit.
Culmae, ex Collegio nostro, anno a Christo crucifixo 1538.
Reverendissimae P(aternitatis) or P(aternitati)⌈P(aternitatis)P(aternitatis) or P(aternitati)⌉ Tuae deditissimus nepos Augustinus Reisze