List #531
Krzysztof SZYDŁOWIECKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-08-21
odebrano Augsburg, 1530-09-07 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo domino Ioanni Dantisco electo episcopo Culmensi, serenissimi domini domini regis Poloniae apud caesaream maiestatem [oratori], domino et amico carissimo
Reverendissime domine, amice honorandissime. Salutem et quicquid vel amicissimi obsequii a me praestari potest.
Magno certe fuerunt mihi studio fortunae et accessiones Reverendissimae Dominationis Vestrae atque ideo, cum episcopatus Culmensis ecclesiae collatus fuit Reverendissimae Dominationi Vestrae, gaudebam, tum quod Reverendissimae Dominationi Vestrae quaeque maxima et felicissima faveo, cum quod digno datus est. Nihil autem dubito, quin meliori episcopatu cito a principibus nostris Dominatio Vestra Reverendissima ornabitur, exigunt enim id merita eius et principes nostri resque publica non parum debet eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Quod me Reverendissima Dominatio Vestra et sacratissimae caesareae maiestati et divo regi Ferdinando commendavit, est mihi hoc ita gratum et acceptum, ut nullis verbis exprimi potest. Rogo plurimum Reverendissimam Dominationem Vestram, non cesset me per omnem occasionem illis ipsis principibus commendar[e], ipsa autem Dominatio Vestra Reverendissima me diligat. Ego, si bonus sum, non ero immemor studiorum ac officiorum erga me Reverendissimae Dominationis Vestrae.
De novis rebus ago et habeo magnas gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae. Intellexi etiam illa omnia, quae maiestati regiae, communi domino nostro, Reverendissima Dominatio Vestra scripsi[t], quae et principibus et nobis omnibus ita placent, ita probantur ab omnibus, ut nihil magis. Nam et responsa et replicae Dominationis Vestrae, quas ibi fecit, summa commendatione dignae sunt.
Apud nos nulla nova sunt scriptu digna. Reverendissima Dominatio Vestra me amabit et valebit optime ac felicissime.
Datae in arce Cracoviensi, die XXI Augusti, anno Domini MDXXX.
Postscript:
De revocatione Reverendissimae Dominationis Vestrae optime spero, nam cum is conventus vester absolvetur, revocabitur Dominatio Vestra Reverendissima, cui me iterum commendo.
Christophorus de Schydloviecz in Szmyelow et Magno Opatow, castellanus et capitaneus Cracoviensis ac Regni Poloniae summus cancellarius etc., Vestrae Reverendissimae Dominationis totus et quicquid est, manu sua.