List #69
Prior of St. Nicholas Church in Bari do Ioannes DANTISCUSNaples, 1525-09-01
odebrano Toledo, 1525-11-26 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Magnifico et spectabili domino
Regalis ecclesia sancti Nicolai de Baro, cui ego indigne praesum ac prior sum, vexatur a nonnullis malignis, et excellens comes Noye eius iurisdictionem quaerit et studet opprimere curatque cotidie subditos et ecclesiae vasallos a nobis et ecclesiae iurisdictione ac domino subtrahere atque alienare et ad sese ayque servitium suum trahere. Et ne dicam alias molestias ab eo inflictas ac mutarum litium materiam ab eo excitatam. Quibus continuo ipsam ecclesiam meque et capitulum vexavit et vexat, ut iurisdictione in ipsius ecclesiae penitus everteret utque nomine meo ms. um(!) ⌈oo ms. um(!) ⌉ et capituli eiusdem ecclesiae in terra Rutiliani, quae est utilis dominii ipsius ecclesiae, vilesceret ac contemptui foret. Excogitaverunt maligne fallaci commento adversarii impetrare prout iam impetraverunt in fraudem et perniciem nostram praedictaeque ecclesiae officium, quod vulgo dicitur capitanei ad guerram, ut hac via insidias pararent et longiores haberent habenas occupandi ecclesiae iurisdictionem eamque deprimendi et ad nihilum usque deducendi. Quod est ipsi ecclesiae tum perniciosum valde, tum etiam iniuriosum mihi et capitulo, qui pro ipsa ecclesia in dicta terra domini sumus nec umquam est visum aut auditum in regno eiusmodi officia concedi aut privilegio committi aliis. Sunt enim supremae potestatis nec concedenda aliis, nisi pro tempore, et ubi necessitas bellorum exigit ac postulat. Adde, quod est calamitosum atque lacrimosum valde, aemulum adversarium, inimicum persecutoremque ecclesiae praeficere in terra ipsius ecclesiae huiusmodi officio et occasionem praebere vexandi praedandique ecclesiam et eius vasallos simulque usurpandi in ea ipsa terra, quam quaesivit et quaerit opprimere, et ab ecclesiae iurisdictione auferre, quod nobis et ecclesiae triste est et intolerabile. Potestque inde oriri occasio maioris tumultus et scandali potestque in dies magis atque magis parturire eidem ecclesiae iacturam et terrae perditionem.
Quapropter supplicamus
Qua de re ad te scribere visum est, tum quia humanitatem tuam cognovi ac diligentiam, tum quia video intercessionem tuam magni esse momenti valereque plurimum in eam, praesertim tam pia respiciente tum ecclesiam, tum ipsum caesarem, qui in ea ecclesia iura patroni habet. Cui etiam ecclesiae serenissima
Vale.
Et ut tibi magis debeamus, rogamus, ut si qua pecunia pro expeditione huius negotii fuerit necessaria, eam erogar(e) et pro nobis depromere velis libenter, quia eam omnem persolvemus magnifico
E(xcelentissi)mae Dominationis Tuae uti frater
Lo priore et capitulo de la r(ega)le capella de v(ostra) ces(are)a m(aies)ta del glorioso Sancto Nicola de Baro fanno intendere ad quella como per dotacione deli predecessori re del regno facta ad dicta regale capella teneno et possedeno in capite da la r(egia) corte la terra de Rutiliano cum vasallis et iuribus vasallorum ac redditibus, et cum bancho iustitiae et omnimoda iurisdictione civili et criminale exceptis et reservatis casibus, in quibus venit imponenda poena mortis, sanguinis et exilii. Como per amplissimi privilegii appare et havendo la r(egia) corte dicta terra li pagament(i) seu iunctioni fiscali ac(?) li dicti casi resservat(i) allo m(agnifi)co Marco Antonio Philomarino. Et quale per volere amplicare la sua iurisdictione et occupare quella de v(ostra) r(ega)le capella ha tenuto in lite multi anni ipsi supp(lica)nti. Et tandem essendo data s(e)n(ten)tia pro lo sacro consiglio de v(ostra) ces(are)a m(aies)ta, che ipso(?) Marco am(ic)o(?) no(n) se intromestesse da exercitare la iurisdictione civile et criminale exceptis casibus p(rae)dictis et quod ipsa r(ega)lis .........