List #914
Sigismund I Jagiellon do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1533-03-15
odebrano 1533-03-28 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Culmensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Ad haec, quae nunc nobis scripserunt illustres domini comites palatini Rheni et Bavariae duces, iam illis cum assensu et consilio senatorum Regni nostri responderamus, quod responsum cum nobis mutare nunc integrum non putavimus, respondimus iterum priore modo illustritatibus suis et rogavimus, ut in hoc tam antiquato et a nemine cognito negotio, deinceps nobis negotium non faciant, nam in hoc nihil amplius praeter primum responsum, in aliis vero amicis officiis omnia polliceri nos posse illis declaravimus, factum tamen Paternitatis Vestrae in retinendo illorum apud se nuntio commendamus, nam id pro nostro commodo illam fecisse plane agnoscimus.
Quod autem Iacobi et Adriani Flinth, consanguineorum Paternitatis Vestrae, causam attinet, nostrum hoc non est, ut illos civitati et civitatem illis restituere debeamus, quos non soli nos, sed cum totius Regni et istarum terrarum consiliariorum suasu et assensu proscripsimus et tum etiam nos numquam restituendos verbo nostro recepimus. Quare boni consulat Paternitas Vestra nos hac in re dignitatis et officii nostri rationem habere. Nam idem a nobis pro quibusdam aliis proscriptis petenti illustri domino duci in Prussia, nepoti nostro carissimo, eadem ratione excusavimus. Ceterum de Ioanne Holste, a iudiciis et iurisdictione civium Gdanensium exempto, nihil nos adversum iura et privilegia commisisse arbitramur. Nam hoc novum non est neque inusitatum aliquem unum ex certis honestis causis regia auctoritate immunem a iure civitatis facere. Nos autem ipsi Holste ad certum tempus eam exemptionem pro sublevanda iustitia sua, quam oppressam adiuravit, concessimus. Cuius revocatio ad omnem occasionem, quae expediret, in nostra semper erit potestate.
Epitaphia, quae nobis misit Paternitas Vestra, cara et grata nobis exstiterunt, his enim legendis et parentum nostrorum iucunda recordatio nobis excitatur, et Paternitatis Vestrae officii diligentis in mentem nobis subit memoria.
Bene et feliciter valeat Vestra Paternitas.
Datae Cracoviae, die XV-a Martii anno Domini M-a D-o XXXIII-o, regni nostri anno XXVII-o.
Commissio propria regiae maiestatis